« »
 
[]« 3 plica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 372c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLICA3
3. PLICA, Morbi genus, in Vita B. Ladislai apud Papebroch. tom. 1. Maii pag. 603 :
Plica, lingua nostra vernacula Gozdziec, morbus ille vocatur. Malum et virus hoc, non modo circa capillos, sed et in venis, nervis, musculis, carne et ossibus hærens, vehementer homines cruciat et torquet ; ossa interdum non solum loco movet, sed etiam in partes minutas confringit ; grassatur perniciose per omnia membra, cibos grossiores respuit, delicatos potus interdum solos admittit ; alias ad pugnam paratus maximorum dolorum gignit materiem, universaque viscera corporis cruciando depopulatur, artuum quoque penetrat intima, plena doloris ingerens vestigia ; in Russiæ potissimum provinciis omnibus perniciosa parturit germina.
Occurrit iterum in Mirac. B. Kingæ tom. 5. Julii pag. 755. ubi Sollerius notat sub finem sæculi 16. hunc morbum observari primum cœpisse.