« Ploum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 374b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLOUM
PLOUM, in vett. Glossis :
Quod habet duas rotas, aratrum, cujusmodi fuit illud, quod Galli plaurati, aut plammorati vocabant, ut auctor est Plinius lib. 18. cap. 18. Planarati edidit Harduinus, sed Plaustrarati haud improbabiliter legendum putat, ob rotulas nempe aratro additas, similitudinemque plaustri vel currus. Lex Longob. lib. 1. tit. 19. § 6. Roth. 293. :
Si quis Ploum aut aratrum alienum iniquo animo scapellaverit, etc.Plovum, in Cod. Mutin. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 40. Statuta Montis Regal. fol. 223 :
Si transeundo, et faciendo viam novam per alienam possessionem cum bestiis a basto, seu cum curru, Plovo, seu carrula, solvat bannum.Aratrum Danos etiamnum Plowen appellare alii notarunt. At editio Boerii habet Plonum, Heroldi vero Prælonum, pag. 193. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. voce Ploh, tom. 3. col. 359. et Grimm. Grammat. tom. 3. pag. 414.