« »
 
[]« Plumacium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 374c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLUMACIUM
PLUMACIUM. Glossæ Gr. Lat. : Πλουμάϰιον, πλουμίον, Plumacium. Anastasius in Sergio pag. 61 :
Locellum aperuit, in quo interius Plumacium ex holoserico superpositum, quod stauracis dicitur, invenit.
Perperam Plumonium edidit nuperus auctor in lib. Gall. cui titulus :
le Tombeau de J. C.
Idem videtur quod opus plumarium, de quo infra. Eadem quoque notione accipienda hæc vox videtur in Hist. Leutoldi, apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 139 :
Jussit autem ut uxor ejus in Plumaciis sericis et vestibus nobilibus, et in pendenti curru nobiliter residens, pauperem virum..... eminus prospectaret.
Plumagium, Plumacia, Pulvinar, Papiæ, quod plumis impleatur. Alibi : Pulvillus, Plumacium. Jo. de Janua : Plumacium, cervical, vel scriptorium. Gloss. Lat. Gall. : Plumacium, chevessier, coissin de plume, ou escriptoire. Capitulare de Villis cap. 42 :
Ut unaquæque villa infra cameram lectaria, culcitas, Plumatias, batlinios, drappos..... habeat.
Traditiones Fuldenses lib. 1. cap. 125 :
De elaboratu meo sunt hæc, boves 39.... mappas 4. manutergia 2. Plumacia 6. opertoria 2. pallia linea 6. pulvilli 14. lectisternia 6. etc.
Vita S. Odiliæ num. 13 :
Pro Plumatio capiti suo petram [] imponere solebat.
Vita S. Macarii Ægyptii cap. 3 :
Erant istic antiquitus Ethnicorum sepulta corpora : ex quibus unum arripuit, capitique supposuit tanquam Plumacium de scirpo.
Neque alia notione usurpavit Gotefridus Viterbiensis part. 9. Chron.
Ultimus Assyriæ Rex nomine Sardanapala
Fecerat ex pluma Plumacia clausus in aula,
  Facta suis digitis culcitra prima fuit.
Charta Sisnandi Episcopi Iriensis, seu Compostellani, æræ 952. apud Antonium de Yepez tom. 4. Chron. Ordinis S. Benedicti :
Venapes 4. Plumatios 5. tapete 1. lectos 6. cathedras 10. menas 8. mensorios 8. etc.
Alia Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 953. apud eumdem tom. 5 :
Plumatios digniores paleos
(ex pallio, seu serico,) 10. alios subminores 8. etc. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 572 :
Non soliti (Neapolitani) jacere sub armis, sed lectis mollibus et Plumaciis.
Adde S. Ambros. Epist. 27. ad Valentin. Imperat. Vitam Udalrici Episcopi tom. 2. Julii pag. 102. etc. Joannes Villaneus lib. 6. cap. 42 :
Con un Pimaccio ch'à Frederigo puose il detto Manfredo insu la bocca, si l'affogo.
Scribit Gobelinus lib. 6. Comment. Pii II. pag. 154. Henricum V. Regem Angliæ plumeos lectos Anglicis interdixisse : animum etiam ei fuisse, si Regnum Franciæ totum obtinuisset, vini usum auferre, omnesque vineas aratro vertere, nihil tam enervare hominum vires quam plumas, et vina, putanti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plumatiuncula, dimin. a Plumacium. Vita S. Columbæ Abb. tom. 2. Junii pag. 204 :
Sed in sua, super suam Plumatiunculam, morietur domo.