« Pluslaib » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 377c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLUSLAIB
PLUSLAIB. Lex Longobard. lib. 1. tit. 8. § 24. Roth. 125. :
Si battiderit, aut percusserit, pro una ferita, id est Pluslaib, si vulnus aut livor apparuerit, componat, etc.Tit. 9. § 3. Roth. 14. :
Et si spolia de ipso mortuo tulerit, id est Pluslaib, componat, etc.Plodreboth, ex Cod. MS. Estensi, apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 19. Pulisclagi, ex Cod. Mutin. ibid. pag. 24. Pulslahi, ex Edit. Heroldi tit. 43. § 30. Vox formata, inquit Lindenbrogius, ex German. bloss, nudum, et laib, corpus. Apud Rothar. cap. 125. legendum videtur Pulslahi vel Pulisclag, Ictus quo tuber enascitur, uti interpretatur Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 630. Capite vero 14. Roth. variantes lectiones proferunt plodraboth et pertub, Heroldus proraub, Glossarium Cavense
Ploderaub i. e. spolia demortuorum. Raubest Spolia, Blôt Sanguis, unde hoc genus criminis, quo quis eum quem occiderat spoliabat spolia sanguinis eo dictum esse opino, ut internosceretur ab alio
quo qui hominem mortuum invenerat eum expoliabat, quod Rhairaub dicitur in Leg. Roth. cap. 16. qua voce postea utrumque genus significabant. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 635.