« »
 
[]« Pneuma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 378b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PNEUMA
PNEUMA, Flatus, πνεῦμα. Henricus Monach. Autisiodor. de Vita S. Germani lib. 6. pag. 65 :
Pneumata ventorum, tempestatumque tumorem.
Pneuma quod alias jubilum dicitur, est cantus species, quo non voces, sed vocum toni longius cantando diducuntur et protrahuntur : quod quia cum respirationis difficultate fit, ideo πνεῦμα appellatum est. Quippe, ut est apud Galenum in Lexico Hippocratis ϰαὶ αὐτὴν τὴν δύσπνοιαν significat. Hugo a S. Victore in Speculo lib. 1. cap. 7 :
Unde Alleluya modicum est in sermone, multum est in Pneumate.
Occurrit ibi et cap. 3. non semel, et apud Durandum lib. 4. cap. 20. num. 6. et Joannem Abrincens. de Offic. Eccles. pag. 13 :
Pneuma, quod in fine antiphonarum canitur,
in Statutis Cluniacensib. Petri Venerabilis cap. 67.
Pneumatizare. Hugo a S. Victore in Speculo lib. 1. cap. 3. et 7 :
Sic itaque Ecclesia Pneumatizando expressius quodammodo sine verbis, quam verba innuit.
Ibidem, Jubilare cum Pneumate, idem sonat.
Neuma, æ, quæ et
Jubilus, productio cantus in finali litera antiphonæ
. Ita [] Durandus lib. 5. cap. 2. num. 31. Papias : Neuma, i. pars cantilenæ, quæ fit de geminatione ptongorum, ut tam, etc. Belethus de Divin. Offic. cap. 59 :
Hic etiam notandum, quod semel diximus, Neumam fœminei generis absque P. accipi pro jubilo : pro Spiritu autem sancto dicitur Græce Pneuma, Pneumatis.
Hinc nescio quis Poeta MS. ex Bibl. Thuana :
Neuma canit sine p ; cum p fit Spiritus almus.
Certum tamen, vocem deductam a Gr. πνεῦμα, unde recte et quidam neuma dixerunt neutro genere pro pneuma. Perperam enim Petrus Maillartus lib. de Musica cap. 9. dixit neuma, (quod esse ait cantum, arte confictum ac inventum, ad supplendum cantus Antiphonæ defectum circa tonum,) ex Græco νεῦμα, assensus, appellatum, quod illius proprium sit, Antiphonæ et Psalmorum tonum eundem tribuere. Ugutio : Neuma, atis, vel Neuma, æ, i. vocum emissio, in hymno modulatio, unde Neumaticus, modulator dulcis. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Neumes, emission de voix, modulation. Neumaticus, de neume, modulateur, douls, souef, consonant. Gregorianæ Psalmodiæ Enchiridion :
In quovis tono est Neuma proprium,... et dicitur illa melodia, quæ fit in caudis antiphonarum.
Ordinarius MS. Ecclesiæ Rotomagensis :
In hebdomade ista nullum Neupma dicatur in fine antiphonæ. Per neupma significatur suspiratio animæ redemptæ ad cælestem patriam.
Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 11 :
Post Alleluya, quædam melodia Neumatum cantatur, quod Sequentiam quidam appellant.
Usus antiqui Ordin. Cisterciensis cap. 56 :
In fine vero Responsoriorum et versuum ad omnes Missas totum Neuma dicatur, ad omnes dissonantias evitandas.
Infra :
Idem alleluia cum suo Neumate integro cantatur.
Charta ann. 1180. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 594 :
Cantor monachorum incipiet Kyrie eleison, et monachi cantabunt versum, et canonici Neuma ejusdem versus.
Statuta Ordin. Cisterc. ann. 1191. apud eumdem tom. 4. col. 1271 :
Ad missas matutinales dicatur totum Neuma in fine responsorii.
Will. Brito lib. 3. Philipp. :
Voti non meminit mens carminis immemor, ori
Subtrahit assueti cor flebile Neumatis ausum.
Fatendum tamen, crebrius neuma feminino genere usurpari a Scriptoribus. Alcuinus lib. de Offic. divin. cap. 33 :
Solet enim auctor Antiphonarii aut distinctione cantus, aut distinctione ordinis varium affectum monstrare sanctorum : sicut de Joanne Symmista fecit per Neumam circa intellectum verborum, sapientiæ, et intellectus in Responsorio, in medio Ecclesiæ.
Rupertus lib. 2. de Divin. offic. cap. 2 :
Offerendæ gravis et grandisonus imitatur cantus, quæ Neumis distenta frequentibus, et suis fœcunda versibus, quantumvis longa jubilatione, non valet satis exprimere, quod significat.
Adde Honorium Augustod. lib. 1. cap. 14. 88. lib. 3. cap. 8. Belethus cap. 121 :
Nota interim non debere in festo B. Mariæ Annuntiationis sequentiam, quam etiam Prosam apellatam esse diximus, cantari, etiam causa devotionis, nec unquam nisi canatur Alleluya : moris enim fuit, ut post Alleluya cantaretur Neuma, Nominabatur autem Neuma cantus, qui sequebatur Alleluya, etc.
Udalricus lib. 1. cap. 15 :
Plures statuuntur ad prosam concinendam, quibus chorus per Neumas respondet.
Et cap. 16 :
Post Alleluya, nescio quæ Gallicanæ Neumæ cantantur.
Ordinarius [] MS. Ecclesiæ Rotomagensis :
Antiphona... ultima de uno quoque Nocturno cum Neupma finiatur.
Passim ibi. Hinc forte le droit de neufme, apud Britannos, sive mortuarii, quod Parochis pensitari solet, pro cantu Ecclesiastico in obitu Parochiani. Vide Raguellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alia est hujus nomenclaturæ origo ; scilicet quod hæc pensitatio, quæ primum in tertia parte bonorum decedentis consistebat, ad nonam tertiæ partis mobilium redacta fuerit ; unde dicta Droit de neufme. Vide Judicium defunctorum.
P. Carpentier, 1766.
Pneumatica Nota, Eadem cantus species. Ordinar. MS. eccl. Camerac. fol. 9. r° :
Ad matutinas (Natalis Domini). Accedunt alii duo subdiaconi cantantes prosam,Verbum Patris, præcentoribus sedentibus ante pulpitum ligneum, ceteris vero in suis locis. Finita prosa a choro, dicitur Pneumatica nota (in alio antiquiori, Neumatica nota) prosæ, Super fabricæ mundi ; deinde accedunt duo diaconi cantantes prosam, Lumen de lumine,... dicitur tertia prosa, Facturæ dominans, a duobus capellanis.
P. Carpentier, 1766.
Pneumatibus musicæ artis dictare, Notas musicas verbis cantandis superponere, apud Andr. Floriac. in Vita MS. S. Gauzlini archiep. Bitur. lib. 1.
Neumatizare, Neumas producere cantando, apud Durandum lib. 5. cap. 2. num. 31. Elog. Herman. Contracti ann. 1054. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 934 :
Cantus item historiales plenarios, utpote quo musicus peritior non erat, de S. Georgio, de SS. Gordiano et Epimacho, de S. Afra martyre, de S. Magno confessore, de S. Wolfango episcopo mira elegantia et suavitate euphonicos, præter alia hujusmodi perplura, Neumatizavit.
Neumæ, præterea in musica dicuntur Notæ, quas musicales dicimus : unde Neumare, est notas verbis musice decantandis superaddere. Anonymus interpres Hugonis Reutlingensis Sacerdotis in Floribus Musicæ :
Antiphonarium et Graduale collegit, dictavit, et Neumavit, seu notavit.
Mox :
Omissis clavibus et lineis, quæ in Neuma seu nota musicali requiruntur.
Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 17 :
Pro signo antiphonariorum, præmisso generali signo libri, adde ut pollicem inflectas, propter Neumas quæ sunt ita inflexæ.
Occurrit non semel apud Guidonem Monachum, et Joannem Monachum in libris de Musica. Vide Figmentarius Cantor.