« »
 
[]« Pociolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 379c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POCIOLUS
POCIOLUS, seu Poticulus, Potiuncula. Joannes Episcopus Arelatensis in Epist. ad Moniales S. Mariæ Arelat. :
Nulla sit vobis cum viris aut mulieribus religiosis aut laicis, quamvis quibuslibet propinquis aut extraneis, potandi licentia ; sed tantum ipsis, quibus præfati sumus, pro caritatis officio, sicut condecet vestram sanctitatem, Pociolos offerre præcipimus. Vos tamen in eorum præsentia in omnibus abstinete, ne si licentius cum eis indulta occasione potatæ fueritis, in resolutione potandi aut cor vestrum contraria cogitatio subripiat, aut jocus indecens per oculos et aures, et verba, et cachinnos prorumpat.