« »
 
[]« 1 pœnitentiarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 389b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POENITENTIARIUS1
1. PŒNITENTIARIUS, Dignitas instituta in Ecclesiis Cathedralibus a Concilio Tridentino sess. 24. cap. 8. sess. 14. cap. 7. penes quem facultas est casus Episcopis, ut vocant, reservatos absolvere. Erant tamen longe ante Concilium Tridentinum Pœnitentiarii, qui interdum ab Episcopis per villas et oppida in Quadragesima destinabantur, qui imbecilles, impotentes, et pauperes a casibus, qui Majoribus reservantur, absolverent, ut est in Concilio Arelatensi ann. 1260. cap. 16. Hi principales Pœnitentiarii dicuntur in Concil. incerti loci cap. 16. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 151. Charta Everardi Episcopi Ambianensis ann. 1218. qua in sua Ecclesia tres personatus erigit, Præcentoriam, Magisteriam scholarum, et Pœnitentiariam :
Pœnitentiarius vero loco nostri Confessiones audiet de quacunque parte diœcesis ad ipsum referantur, exceptis[] Confessionibus Curatorum nostrorum, et Magnatum, et Baronum, quas nobis reservamus. Ad illum etiam, tanquam ad illum, quem post nos in hoc officio proximum esse volumus, dubitationes, si quæ emergent, in foro Pœnitentiali jubemus reportari. Pœnitentias injunctas ab aliis Confessoribus relaxare poterit, aut mutare, prout secundum Deum viderit expedire.
Scribit Socrates lib. 5. cap. 19. regnante Decio in singulis Ecclesiis ordinatum Presbyterum, qui pœnitentiæ præesset, πρεσϐύτερον ἐπὶ μετανοίας, quod qui post baptismum lapsi erant, coram eo peccata sua confiterentur. Similia fere habet Sozomenus lib. 7. cap. 16. Adde Niceph. Callist. lib. 12. cap. 28. Unde colligi daretur tum primum institutos Confessarios : sed id refellit Baronius ann. 255. n. 9. commentumque esse contendit Novatianorum. Vide Maturinum Simonium de Pœnitentiæ ritu cap. 4. et Altaserram lib. 2. Dissertat. Juris Canonici cap. 8. Pœnitentialis seu presbyter super pœnitentes Cassiodor. 9. Histor. Ecclesiast. 35. Vide Forcellinum.
Poenitentiarius Ecclesiæ Romanæ. Ex Presbyteris Ecclesiæ Romanæ quosdam constituit Simplicius Papa, ut auctor est Anastasius Bibliothecarius, super pœnitentes, qui iis præessent, et eorum exomologeses seu Confessiones audirent :
Hic constituit ad sanctos Petrum, Paulum, et Laurentium hebdomadas, ut Presbyteri ibidem manerent propter pœnitentes et baptismum, etc.
Horum primus hodie Magnus Pœnitentiarius dicitur, qua dignitate in Ecclesia Romana fungitur unus e Cardinalibus, de cujus officio pluribus agit Octavianus Vestrius lib. 1. de Judiciis aulæ Rom. Epitomæ Constit. Eccl. Valent. inter Concil. Hispan. tom. 4. pag. 194 :
Antonius Cardinalis summus Pœnitentiarius, etc.
Will. Brito lib. 12. de Pœnitentiario Eccl. Romanæ :
Dic Jacobo, Papæ vice qui delicta reorum
Audit, et absolvit confessos rite reatus.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Penancier, Penanchier et Peneancier. Vita S. Ludov. edit. reg. pag. 293 :
Frere Jehan, dit Antyoche, Peneancier nostre saint pere le pape, etc.
Infra : Penancier. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 230 :
Fu enchargié à ladicte femme par les Penanciers de nostre saint Pere le pape qu'elle allast à Rome. Assez tost après s'en ala confesser au Penancier de l'eglise de Reins,
in aliis Lit. ann. 1377. ibid. ch. 346. Ms. :
Un prestre li convient querir,
Qui d'evesque soit Penanchier.