« »
 
[]« Pogesia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 390b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POGESIA
POGESIA, Pogesus, Pogesius, Monetæ Gallicæ species, sed minutioris, ejusdem valoris atque Picta. Vide in hac voce.
Pogesa. Charta Capituli Lactoratensis ann. 1273. in Regesto homagiorum Aquitaniæ fol. 52 :
Pro quibus 60. libris assignavit et tradidit dominus Rex dicto Capitulo unam Pogesiam, seu pictam, seu quartam partem unius denarii Burdegal.
In Usaticis d'Ayguemortes ann. 1246 :
Bannum autem tale sit, scilicet de ovibus et capris una Pogesia, de porco obolus, de bestiis grossis duo denarii.
Pogias Provincialibus. Charta telonei vernacule scripta ex Cod. MS. D. Brunet fol. 118 : []
Item cascuna saumada doli, un Pogias.
Vide Hist. Cadurcens. num. 105. Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 278. et tom. 4. Ordinat. Reg. Franc. pag. 47.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1270. ex Chartul. Caunensi :
Conventus Caunensis,..... cedit totum jus, quod habet in salino de Caunis... et in perceptione cuparum et Pogesarum de qualibet sarcila (sarcina) salis, pro mensuragio ab illis, qui sal inde extrahunt.
Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 456 :
Une monnoye, que l'en appelle au pays (Gascogne) Poges, qui valent les deux un denier Tournois.
Charta ann. 1328. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 243 :
Item une Pogeoise Paresise sus chacune charge de sel, prime que l'on décharge et vent à Tornus.
Pogesus, in Charta Ildefonsi Comitis Tolosæ anni 1144. apud Catellum in Histor. Occitan. pag. 323. 324. Solidi Pogesi, in Tabulario Conchensis Abbatiæ Ch. 44. 109. 155. et alibi non semel. Denarii poiesi, ibid. Ch. 269.
Pogesius. Raymundus de Agiles :
Erat moneta hæc Pictavini, Cartenses, Mansei, Lucenses, Valentinenses, Mergoresi et duo Pogesii pro uno istorum. Denarii Pogisii.
Catalog. Confratriæ B. M. ex Tabular. B. M. Deauratæ Tolos. :
Receptoribus pictarum seu Pogesiorum, etc.
Vetus Charta apud Columbum in Episcop. Vivariensibus :
Donant ei sex denarios Pogisios in singulis marcis quæ percipiebantur in argentariis, etc. Pougeesse
et Pougeoise, nostris olim. Charta Alphonsi Comitis Pictav. ann. 1253. in Tabulario Regio, Scrinio Monetarios :
Simplices autem Tolosani debent esse legis et ponderis Turonensium, hoc est sciendum ad quatuor Pougeesses minores legales, sicut debet fieri moneta Regis apud Carcassonam et Nemausum.
Charta anni 1282. apud Perardum pag. 554 :
Et seront li dis deniers à 3. deniers Poigeoise moins de loi, etc.
Alia ann. 1306. in Probat. Hist. Castilionensis pag. 97 :
Et les maailles de deux deniers, et Pougeoise de loi argent le Roy, et de 17. sous six den. de pois au marc le Roy.
Pougesia. Charta ann. 1306. in Regesto 9. Philippi Pulcri Regis Franc. Ch. 14. ex Tabular. Regio :
Item 29. solid. et 6. denar. et Pougesiam, quos dominus Rex percipit in censibus denariorum annis singulis, etc.
Legi in adversariis D. Peyrescii viri doctissimi, Poitevines, Pites, Pougeoises, Pougoires, et Poioiessas Aragonenses, unum idem esse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Podrigia, ut Pogesia. Recogn. antiquæ Albæripæ Regest. Probus fol. 67 :
Guigo Oudraz... tenet v. fossor. vin. et debet v. denar. et iii. Podrigias.
Recogn. de Moras ibid. fol. 37 :
Petrus Martins tenet de Comite i. castanearium, et debet inde iiii. den. et i. Podrigiam. Armandus de Borgia tenet de Comite i. castanearium et debet inde vii. Podrigias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Posegia, Posigia, Eodem significatu. Charta ann. 1195. apud Fanton. Hist. Avenion. tom. 2. pag. 83 :
De singulis ovibus singulas Posegias.
Charta pro Communia Balneoli ann. 1208 :
Ovis vel capra (dat) unam Posigiam.
Occurrit etiam in Hist. Episc. Lodovensium pag. 169. ex Charta ann. 1246.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pogisia, in Charta ann. 1125. inter Probat. Hist. novæ Occit. tom. 2. col. 437 :
Comes autem de cætero Melgoriensem monetam fabricare non faciat nisi denarios de v. denariis argenti fini, et medallias similiter de v. denariis argenti fini Pogesias minus.
Pogesata, Pretium unius pogesiæ. Consuetudines Tolosæ part. 2 :
Denariatam, [] et etiam obolatam, et etiam Pogesatam potest quilibet vendere sine aliqua certa mensura.
Charta ann. 1300. in Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1299. Tabularii Regii num. 49 :
Tria Pogesata vineæ de Gratalausa.