« »
 
[]« Poheri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POHERI
POHERI, qui dicti fuerint apud Willelmum Britonem in Philippide, video passim ignorari, vel sane a viris doctis prætermitti. Is lib. 10. pag. 221 :
Pontivii Comitem comitantur in arma Poheri.
Et lib. 11. pag. 233 :
Sancta contra oppositis Thomas Gallericus armis,
Gamachiosque Vimosque ciens, Robertigenæque,
Pontivusque Comes, Drocensis, atque Poheros.
Quos vero Poheros Willelmus, Poetæ nostrates Poihiers vulgo vocant. Magister Vaccius, qui scribebat ann. 1160. in Historia MS. Ducum Normanniæ in Willelmo Notho :
Les Bolongneis, et les Poihiers
Aurés tous, et mes soudoiers.
Auctor MS. Poematis de Varino Duce, qui eodem vixit sæculo :
Moult le regardent François et Berruier,
Et Alemant, et Flament, et Pohier.
Alibi :
Mande Normans, et Flamans et Pohiers,
Et Bourguignons, François, et Berruiers.
Philippus Mouskes in Hist. Franc. MS. (vivebat is ann. 1240.) in Carolo M. :
Et li Ponhiers et Champenois.
[] In Lothario :
Lohiers, qui donques estoit Rois,
Assembla Ponhiers et François,
Si quist tote la Loheraine.
In Philippo Augusto, de Prælio Bovinensi :
Li Ponhiers et li Champignois,
I furent preut, et cil d'Artois,
Li Hurepois d'outre Seine,
Là leur font pas meslée seine,
Cil d'Aminois et De Pontiu,
Tinrent bien d'autre part leur liu.
Quibus versibus reddidit quæ hoc prælium commemorans habet Willelmus Brito.
Poheri igitur populi fuere in Belgio, quorum nomenclatura tam late patuit, ut Golutus in Historia Sequanica lib. 10. cap. 81. et 109. scribat Duces olim Burgundiæ, qui complures etiam Germaniæ inferioris tractus possedere, Heraldos seu Fæciales habuisse, quorum alii Poihieri, (Poihiers,) alii Ripuari, (Ruyers) appellabantur ; Poheros vero Fœciales intra Franciam, et Ripuarios intra Germaniam inferiorem suum obiisse munus. Sed appellationis rationem non reddit, quæ non alia est, quam quod Ducum ejusmodi Burgundicorum modernorum dominia partim in Francicis, partim in Germanicis regionibus protenderentur, id est, in provinciis, quæ aut Gallica aut Germanica lingua utebantur : cum Ripuariorum nomine, eæ quæ Rheno conterminæ erant, Poherorum quæ versus Franciam excurrebant, intelligerentur. Unde omnino conficitur Poherorum nomen generale fuisse, pluresque comprehendisse populos.
Horum præterea mentio est in veteri Ceremoniali Gallico MS. ubi agitur de Torneamentis, ad quorum evocationem in hæc verba facta proclamatio describitur :
Or oyez Seigneurs Chevaliers que je vous fais à sçavoir le grand digne pardon d'armes, et le grand digne tournoyement de par les François, de par les Vermandisiens et Beauvaisiens, de par les Poihiers et Corbeans, de par les Arthisiens et les Flamens, de par les Champenois et les Normans, de par les Angevins, Poitevins et Tourangeaux, de par les Bretons et Manceaux, de par les Rives et Hasbegnons, et de par tous autres Chevaliers qui accordez si sont, etc.
Verum hoc loco Poherorum nomen haud tam late patet, satisque innuitur vicinos fuisse Corbeiensibus atque Bellovacensibus, proindeque eos esse qui castro, quod vulgo Poix vocant, et ab Orderico Vitali lib. 10. pag. 783. Castrum de Pice appellatur, vicinam incolebant regionem : quod prorsus firmant antiqui Fœcialium libri, quos Provinciales dicunt, quod Nobilium nomina et insignia secundum provincias digesta contineant. Quippe sub Poherorum titulo, seu Poihiers, recensentur vulgo Domini de Pequigny, de Rivery, de Sissolieu, le Vicomte des Quesnes, de Rambures, d'Araines, et familiæ aliæ nobiles, quæ in eo tractu qui Ambianum inter et Pontivensem Comitatum jacet, atque adeo in Vinemacensi pago, sedes suas habebant.
A castro igitur Piciacensi, seu de Poix, Poheri dicti : quomodo Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 844. Braiheros appellavit, qui Normanniæ tractum, Bellovacis conterminum, vulgo le Pays de Bray vocatum, incolunt.
Id præterea nominis haud intra prædictos limites sese continuit, cum ultra Somonam obtinuerit : quippe in Tabulario Canonicorum Ecclesiæ Vineacurtensis[] fol. 10. mentio fit mensurarum frumentariarum, Sestiers Pohiers dictarum : ut in Ecclesiæ Ambianensis Chartarum Inventario pag. 3. du muy Pohier, seu modii Poheri.