« Polesinus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 394b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POLESINUS
POLESINUS, Policinus, Pollicinus, Pullicinus, Mons, collis, locus editior ; unde
Insula ita nuncupatur, quia aquis supereminet. Charta ann. 894. apud Murator. tom. 2.
Antiq. Ital. med. ævi col. 164 :
Unam ex ipsis est sita in insula, quæ dicitur Barco ;... cui cohæret ex una parte Polisino, et ex aliis tribus partibus fluvius Padi.Diplom. Ludov. III. reg. ann. 900. ibid. col. 169 :
Cum aliis insulis, quæ vulgo Pullicini vocantur.Sent. ann. 1198. ibid. col. 85 :
Quod nemo debebat in Pollicinis venari vel aucupari.Stat. Ferrar. ann. 1288. ibid. col. 169 :
Et dabo operam, ut aggeres et ripæ Padi efficiantur et manuteneantur. Et quod Policini divisi aggerentur.Charta ann. 924. ibid. tom. 6. col. 50 :
Cum omnibus insulis et Pollicinis in Padum existentibus, seu et molendinis, etc.Alia ann. 1141. ibid. tom. 5. col. 228 :
Similiter do vobis totum Policinum, ante prædictam ecclesiam S. Georgii positum, præter vineam meam domnicatam.Diplom. Frider. III. imper. ann. 1451. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1815 :
Cum aquis et fluminibus publicis vel privatis, rivis, rugeriis, arastariisVide supra Polerium.(f. pro avastariis)Polesinis, molendinis, piscariis, etc.