« »
 
[]« Politici versus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 395c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POLITICI-VERSUS
POLITICI VERSUS, quo carminis genere conscripti complures in manibus teruntur recentiorum Græcorum libri, unde dicantur, non parva est difficultas : in qua enodanda, si liceat mihi extra instituti metas paulo excurrere, dicam quod sentio.
Versus Politici haud multum abludunt ab eo genere versuum, quos dithyrambicos veteres appellarunt. Nam ut ii nullam numerorum, nullam carminum recurrentium certam legem habebant, quod docet Aristoteles, sed numeris lege solutis feruntur, ut ait Horatius : ita et politici minime ad exactam metri formam conscripti sunt. Syllabarum enim certo numero, qui vix ultra 15. excurrit, crebrisque metaphoris, ὀνομάτων διπλώσεσι, et συνθέτοις ὀνόμασι, constant : quæ omnia dithyrambicis adscribit Demetrius Phaleræus seu Dionysius Halicarnasseus lib. περὶ ἑρμηνείας, pag. 39. 44. edit. Morellianæ, nisi forte dicamus eos similes esse veteribus Sibyllinis, quos longos fuisse asseverant Cicero ac Varro.
Versus politicos heroicis adscribit Scholiastes Hephestionis pag. 91. quo loco septem genera carminum heroicorum recenset, in quibus politicum est postremum, quod sic definit :
Πολιτιϰὸν δὲ τὸ ἄνευ πάθους, ἢ τρόπου πεποιημένον,
veluti inquit,
ἵππους τε ξάνθας ἑϰατὸν ϰαὶ πεντήνοντα
, moxque λογοιδῆ appellatum fuisse ait, quod videlicet solutæ orationis speciem magis quam strictæ præ se ferat, quod et alibi innuit his verbis :
λογοειδὴς δέ ἐστιν ὁ πεζότερος τῇ συνθέσει,
quomodo versum pedestrem dixit Fortunatus Pictaviensis Episcopus lib. 5. cap. 4. aut quomodo Commodianum scripsisse ait Gennadius libro de Scriptor. Ecclesiasticis, quasi versu. Unde constat πολιτιϰοῦ vocem pro soluta oratione, præcipue apud Græcos medii ævi [] Grammaticos, intelligendam, ut apud Phrynichum in brevi illa quam conscripsit Ἀττιϰῶν ὀνομάτων συλλογῇ, in qua duobus locis, ποιητιϰόν πολιτιϰῷ opponit : ait enim
ἐρεύγεσθαι ὁ ποιητὴς, ἀλλ᾽ ὁ πολιτιϰὸς ἐρυγγάνειν λεγέτω
 : et alibi :
μεσονύϰτιον, ποιητιϰόν, οὐ πολιτιϰόν.
Ejusmodi est λεξιϰὸν τοῦ πολιτιϰοῦ λόγου, quod laudat Photius in Bibliotheca cod. 148. cui subjungitur aliud, ποιητιϰὰς λέξεις continens.
Unde vero pedestris oratio, πολιτιϰῆς nomen sumpserit, vix constat. Quidam, ait vir illustrissimus Episcopus Monspeliensis ad Psellum, quasi politos dictos volunt : quomodo forte politos sermones dixit Victor Utic. lib. 3. de Persecut. Vandal. pag. 42 :
Si quis incredulus esse voluerit, pergat nunc Constantinopolim, et ibi reperiet unum Subdiaconem Reparatum sermones politos sine ulla offensione loquentem.
Alii πολιτιϰὴν orationem eo sensu accipiendam volunt, quo apud Rhetores sumptam legimus : tradit enim Hermogenes lib. 2. Orator. alios πολιτιϰοὺς alios σοφιστὰς appellatos, quorum etiam φράσιν diversam fuisse scribit : φράσιν quippe πολιτιϰὴν eam dici, quæ seclusa erat ab ornatissimo dicendi modo, quem σοφιστιϰὸν vocabant : sophistæ enim
ἐν τοῖς ὀνόμασιν ἐσοφίζοντο, οὐϰ ἐν τοῖς νοήμασιν
, inquit Xenophon. Unde si quæ in eorum oratione δεινότης, erat tantum φαινομένη, ϰαὶ μὴ οῦσα. Præterea Politici, ejusmodi versus forte nuncupantur, quasi civiles ac populares ; quorum nempe in colloquiis familiaribus vulgo usus erat. Sic enim πολιτιϰὸν interpretatur Cicero lib. 5. de Finibus :
Namque sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam innatum quasi civile, atque populare, quod Græci πολιτιϰὸν vocant, etc.
Longe enim popularior est oratio pedestris ac soluta, quam stricta. Unde veteres Comici dum quotidianum sermonem imitari volunt, consulto a stricta versificationis observatione recesserunt, uti observat Terentianus Maurus :
Sed qui pedestres fabulas socco premunt
Ut quæ loquuntur sumpta de vita putes,
Vitiant iambon tractibus spondaicis,
Et in secundo, et cæteris æque locis :
Fidemque fictis dum procurant fabulis,
In metro peccant, arte, non inscitia,
Ne sint sonora verba consuetudinis,
Paulumque rursus a solutis differant.
His consentanea scribit Hephestion pag. 17. comicos nempe ita versus suos exarasse, ut non observata ad normam metrorum lege soluta quodammodo oratione scripserint :
τὸν γὰρ βίον οῦτοι μιμούμενοι, θέλουσι δοϰεῖν διαλελυμμένως διαλέγεσθαι, ϰαὶ μὴ ἐμμέτρως, dum enim vitam imitantur, soluta oratione disserere videri volunt, non vero stricta.
Idem tradunt de comicis Cicero, Priscianus, et Rufinus lib. de Metris. Et sane hocce comicorum scribendi genus potissimum inventum fuit, quod ad mores informandos aptius et magis idoneum videretur : unde ἠθιϰὸς λόγος, Græcis ; Latinis, morata oratio appellatur, in quo Terentius, et in sermonibus Plautus, excelluit, teste Varrone apud Nonium. In utroque autem scribendi genere, Terentii nimirum et Plauti,
non qualiacumque, sed grandia, pulchra, et elaborata
verba observare est, quod de ethica dictione Sidonius dixit lib. 8. Epist. 11. quæ quidem omnia etiam Politicis versibus conveniunt. Grandibus enim, et compositis ferme semper farciuntur, seu, ut voce utar Joannis Tzetzæ Chil. 9. v. 282. ἡμαξουμένοις στίχοις ut sunt, quibus Historiam [] suam contexuit Constantinus Manasses : atque hi quidem, ut cæterorum ejusmodi scriptorum, ut observat Martinus Crusius in Turcogræcia pag. 193.
quindenis syllabis constant, ex 2. iambicis dimetris versiculis, priore Catalecto, posteriore Catalectico Anacreonteo : in quibus potius tonorum, (ut apte et leniter inter metiendum cadant) quam quantitatis syllabarum ratio habetur.
Hos versus, ni fallor, seu potius politicorum versuum concinnatores carpit Joannes Euchaita Carn. πρὸς τοὺς ἀϰαίρως στιχίζοντας pag. 26. ubi sic ait :
Μέτρον δ᾽ ἄμετρον οὐδαμῶς μέτρον λέγω.
Sed de hoc versuum genere audiendus in primis Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis :
Versus, inquit, Politici, ut plurimum Iambicis et Anacreonticis constant : ita tamen ut nulla quantitatis syllabarum, quod accuratissime veteres observabant, ratio habeatur, tantum earum numerus, declinationesque accentuum attendantur, et ratio ista confingendorum carminum non nune primum in ea natione, sed multa abhinc sæcula, laboris forsan pertæsa ante, et barbarie omnia occupante, (adde quoque similium rerum ignorationem) in usu fuisse comperitur, ut videmus in Photii Patriarchæ, Christophori Primi a Secretis, Constantini Anagnostæ, Manuelis Imperatoris, et aliorum Hemiiambis, sive Anacreonticis, Pselli, Metaphrastæ, Manassæ, Philippi Solitarii, Manuelis Philæ, Tzetzæ iambis et politicis : quo tamen recentiores et negligentiores in illis pangendis fuere. Et quemadmodum Anacreontici non omnes, eodem syllabarum ac pedum numero concluduntur : ita et hi nunc pluribus, nunc paucioribus syllabis, ad eorum tamen normam componuntur. In iambicis aliter factum est : nam veteres ratione pedum longiorum, aut contractiorum, nunc syllabis auctiores, nunc imminutiores dictos versus fecerint licet, semper pedum numerum observarunt ; recentiores syllabas tantum, easque duodecim religiosissime servant. Quod idem servatum est in Politicis, in quibus syllabas quindecim nunquam excedunt : et si quæ ultra videntur, eas per aphæresin, sive synalephen decurtant et absumunt ; quod magis in Græcorum recenti vulgatoque sermone, ut et in Italorum, apud quos similes hiatus ad numerum syllabarum retinendum restringuntur, conspicitur. Politici ideo dicti, quod communes omnium sunt, usuique eorum accommodati : sic quoque scorta et meretrices, quod omnibus sunt obsequiosæ et peculiares, et servitutem publicam serviunt, non alio addito, sed solummodo πολιτιϰῶν nomine innotescunt. Meri Trochaici sunt : quemadmodum enim illi septem pedibus et syllaba constant, ita et hi : nisi quod antiquorum similes versus ratione pedum longiorum quindecim syllabas aliquando excedunt, Politici numquam, ut de lambicis dictum est. Et quemadmodum antiquorum duobus membris integrantur, mediique inciduntur, ita et hi qui nuncupantur Politici.
Hactenus vir doctissimus.
Complura ejusmodi poemata, Politicis scilicet versibus conscripta servat Bibliotheca Regia, quorum indicem contexuit Philippus Labbeus in Nova Bibliotheca pag. 132. 133. 134. et 135. Exstant etiam non modo Politicis, sed et rythmicis versibus, Græcobarbaro idiomate aliquot scripta, ut Historia Appollonii Tyrii edita Venetiis, Βατραχομυομαχία Demetrii Zeni, in Turcogræcia [] Crusii, et ejusdem Alexander Macedo edit. Venetiis ann. 1529. et alia similis farinæ Græculorum opuscula. Laudatur Joannis Tzetzis liber de versibus politicis a Labbeo in Bibliotheca nova MSS. pag. 196. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1196.