« »
 
[]« 2 pollex » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POLLEX2
2. POLLEX, Alia, sed incerta mihi notione. Tabularium Ecclesiæ Viennensis, sub Theubaldo Archiep. fol. 35 :
Sunt autem res istas, quas tradimus ad mensam fratrum sub Pollice sancti Mauricii Christo militantium, sitæ in pago Viennensi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quis sit hujusce vocis intellectus certo docet Charta Caroli II. Reg. Provinciæ in Tabul. S. Victoris Massil. : []
Locus appensionis sigilli tria lilia Gallica ex una parte, ex alia impressione Pollicis Cancellarii præfati Principis.
Ubi Pollex idem quod sigillum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pollice dextro mulctabatur Cancellarius qui chartam falsam scripserat,
aut eum cum quinquaginta solidis redimere cogebatur,
in Leg. Ripuar. tit. 59. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
Pollicis appositione ad gladium, sponsio matrimonii ab utraque parte firmabatur. Gesta quarumdam sororum ord. Prædicat. ex Cod. reg. 5642. fol. 8. v°. :
Soror Hedewige de Gundoltzhem adhuc existens in sæculo, cum parentes ipsius cuidam juveni in divitiis et possessionibus bene dotato matrimonio copulari eam deberent, requisita de consensu, præsentibus parentibus hinc et inde, respondit se numquam consensuram. Cumque, ut moris est, gladius afferretur, ut superpositione Pollicis utriusque sponsio matrimonii firmaretur ; dicta puella sic infra pugnum Pollicem firmavit et firmiter inclusit, ut per nullius violentiam educi posset, nec manus de ipsius sinu valeret extrahi.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 165. 896. et 431. et Haltausii Glossar. German. voce Daume, col. 220.
P. Carpentier, 1766.
Pollicibus suspendi, supplicii genus, ad veritatem a reis extorquendam. Sent. præpos. S. Florent. ann. 1354. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 722 :
Ordonné fu que ledit prisonnier seroit mis par trois foiz à question et penduz par les Pooces, etc. Posse,
pro Pouce, in Lit. remiss. ann. 1377. ex Reg. 111. ch. 175. Pouchier, in aliis ann. 1367. ex Reg. 99. ch. 204 :
Lequel Mahieu perdi la main, excepté le Pouchier. Poussier,
in aliis ann. 1397. ex Reg. 152. ch. 99. Hinc forte, quod vult Nicotius, Pouchier, nunc Pocher, Oculum effodere. Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 192. ch. 65 :
Icellui Vincent dist que s'il trouvoit le suppliant à son avantaige, qu'il lui crèveroit et Poucheroit les deux yeux.