![[]](img/image.png)
POLMENTARIUM, f. Commeatus. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 461 :
Cunctis itaque ad pugnamloci expositis, supervenit una ex galeis commissis viro nobili Francisco Mocenico ad custodiam Polmentarii deputato, etc.
P. , 1766.
◊ Vel potius Navale,
navium statio, Gall. Bassin, ab Italico Polmentario, Vasis species. Haud
scio an non inde Polet, in Lit. remiss. ann. 1379. ex Reg. 116. Chartoph. reg. ch.
128 : Comme Jehan Mignot et Jehan Colin se feussent acompaigniez pour estre à un proffit à peschier harenc,... ilz se feussent arrivez assez près du Polet lez Dieppe, etc.Nec me latet apud Plessæum tom. 1. Descript. geogr. et histor. Norman. super. pag. 128. scriptum Pollet, atque ibi interpretari Port d'Est. Judicent, quibus per otium licet. Vide mox Polomeria.