« »
 
[]« Polymitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POLYMITUS
POLYMITUS, Polymitare. Polymita vestis, multis variisque coloris filis et liciis contexta et variegata, apud Jul. Pollucem. Gloss. Mss. in lib. Job et Phavorinus : Ποιϰιλτιϰή, πολυμιταριϰἠ. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 22 :
Polymita vestis, multi coloris : Polymitus enim, textus multorum colorum.
Gloss. Saxon. Ælfrici : Polimita, vel oculata : Hringfegh. Vita S. Sori Eremitæ num. 16 :
S. Martyris Marcelli mausoleum opere Polymito, auro gemmisque miro construxit emblemate.
Carolus M. de Cultu imag. lib. 1. cap. 12 :
Ecclesia, quæ vestis Polymita sive varia est, quia videlicet sancta Ecclesia de diversarum gentium sive linguarum varietate colligitur.
S. Cæsarius in Regula ad Virgines cap. 42 :
Plumaria et acupictura, et omne Polymitum,......[] numquam in Monasterio fiant.
Eadem in Regula S. Donati cap. 63. Testam. S. Rudesindi Episc. ann. 978. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 184 :
Et inferturias argento sculptas, et auro perlucidas, lectisternia ex omni Polimito confecta.
Polemitum in Notis Tyronis pag. 159. Historia Episcoporum Autissiod. cap. 44 :
Obtulit.... unam albam Polymitam, et casulam prasinam.
Polymitarius, Papiæ, artifex vestimentorum, i. olosericorum. W. Brito :
Polymitarius, qui cum acu vel manu pingit.
Hos a plumariis diversos censet Philander ad Vitruvium lib. 6. cap. 7. etsi non desint qui pro iisdem accipiant. Vide Plumarius.
Polymitare. Ekkehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 10 :
Nimia est tamen, si ausim dicere, varietas vestis Ecclesiæ, qua scribitur induere, si utrosque quos dicimus suo quidem colore in eam dignatur intexere, aut de foris, ut interdum solet, Polymitare.
Pertz. pag. 121. lin. 39. habet Polimetare. De Polymitis multa habet Salmasius ad Hist. August.