« »
 
[]« Polyptychum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 399c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POLYPTYCHUM
POLYPTYCHUM, ex Gr. πολύπτυχον, Liber commentarius in quem redigebantur seu regerebantur acta publica, atque adeo domestica quævis. Hist. Translat. S. Glodesindis sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 440 :
Edicta quoque publica de possessionibus ejusdem Monasterii in cunctis scriptis, vel Polypticis, vetusto stilo et calamo editis, nomen ipsius B. Sulpitii continent.
Maxime vero ita dicti libri censuales, in quibus descripti quotquot censuales ac tributarii erant, ipsaque soluti ratio exarabatur, in leg. 2. Cod. Th. de Discussor. (11, 26.) leg. 13. eod. Cod. de Indulgent. debitor. (11, 28.) apud Senatorem lib. 5. Epist. 14. et 39. et in Legibus Wisigoth. lib. 12. tit. 2. § 13. Glossæ veteres ad Cod. Theod. : Polypticos, id est, breves tributi et actionis. Edictum Pistense Caroli C. tit. 29 :
Ut illi coloni tam fiscales, quam et Ecclesiastici, qui sicut et in Polypticis continentur, et ipsi non denegant carropera et manopera, etc.
Polyptycha, Libri commentarii privati, in quos vel Ecclesiarum vel privatorum bona regerebantur, in quibus Chartæ ipsæ donationum, emptionum, et similes describebantur. Gregorius Magus lib. 7. Ind. 2. Epist. 40 :
Quod hac, ut dicitur, excusatione facere distulit, (id est reddere donationem factam Ecclesiæ) quia notitia ejusdem donationis non esset de Polyptycis caraxata.
Id est, in Polyptycha relata. Joan. Diaconus lib. 1. Vitæ ejusdem Gregorii M. cap. 24 :
Cunctorum patrimoniorum prædiorumque reditus ex Gelasiano [] Polyptycho, cujus nimirum studiosissimus videbatur, adæravit, etc.
Occurrit rursum mox infra. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium :
Reditus villarum nostrarum describere jussit, quod Polyptychum vocant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exstant veterrimi etiamnum id genus libri ; qualis est Irminonis Abbatis S. Germani a Pratis, unde plura in hocce Glossario exscripsimus. Optimæ quoque est notæ polyptychus Fossatensis editus a Baluzio in Append. ad Capitul. Hi antiquiores Mabillonio videntur chartaceis libris seu chartulariis ; ex iis quippe nullum invenit scriptum ante sæculum x.
Pollegeticum. Acta Episcoporum Cenom. pag. 149 :
In Pollegiticis tamen et Plenariis sanctæ matris Ecclesiæ hactenus pleniter reperiuntur insertæ.
Polecticum, in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 55.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Polepticus. Fredegarius in Hist. Franc. Epitom. art. 80 :
Marcus referendarius, qui hanc descriptionem faciebat, secum omnes Polepticos ferens, Kalendas Martias a Limodicinis interfectus est, et omnes Poleptici incendiis sunt concremati.
Puleticum, vox formata ex polyptychum, eadem notione. Marculfus lib. 1. form. 19 :
Præcipientes ergo jubemus, ut si memoratus ille de capite suo bene ingenuus esse videtur, et in Puletico publico censitus non est, licentiam habeat comam capitis sui tonsurare.
Poleptico, in edit. Baluziana.
Puletum, in Charta Caroli Calvi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Polegium. Brevis Hist. S. Juliani Turon. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 1071 :
Duæ siquidem Ecclesiæ, ut in antiquissimis Turonicæ ecclesiæ invenimus Polegiis, longe ante Gregorii præsulatum fabricatæ fuerant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pulegium, apud Wasseburg. Premier volume des Antiquitez de la Gaule Belgicque, fol. 182. ubi et de vocis vi aliquid proponitur :
Omnia ornamenta ecclesiastica, cum armario et Apostolicorum privilegiis, et Episcoporum decretis, et chartarum rerum ecclesiasticarum instrumentis atque scriptis, vulgo Pulegiis nominatis, flamma consumpsit..... Ne institutio antiqua et redditus villarum atque census earum prorsus ignorando aboleretur, ad communem utilitatem præsentium et futurorum solerti indagatione hoc Pulegium super res canonicorum condere operæ pretium duxerunt. Pulegium autem, ut mihi videtur, nil aliud significat, aut latialiter sonat, quam publica lex, vel popularis lex. Si quis rectius hoc commentatus fuerit, ego Saravardus cancellarius jussis præceptorum meorum optemperans, qui huic operi me præfecerunt, intellectui ejus humiliter concedo.
Polegium Synodale, in veteri Charta apud Joan. Columbum lib. 4. de Episcopis Sistaricens. num. 36 :
Sicut ipsæ Ecclesiæ nominatim designantur in Polegio Synodali.
Alia Teotolonis Archiepisc. Turon. ann. 933. apud Sammarthanos :
Sicut antiqui homines asse ruerunt, et in Polegio nostræ matris Ecclesiæ reperit, ita hic inserui.
Poleticum. Charta sub Carolo Magno exarata, apud Sammarthanos in Episcopis Massiliensibus num. 14 :
Et ipsum Poleticum ipse Episcopus in ipsorum præsentia ibidem ostendit ad relegendum, etc.
Baldricus lib. 1. Chron. Cameracens. cap. 53 :
Episcopus divino consilio usus, Poleticum, quod adhuc in eadem Ecclesia reservatur, scripsit.
Polyptychus[] Eccl. Vivar. f. 37 :
Ego Thomas Episcopus exemplavi illud Poleticum de aliis vetustissimis cartulis, quas inveni in cartulario S. Vincentii.
Politicum, in Charta apud Columbum in Episc. Vivariens. lib. 3. num. 2. Papias : Politicum, Scriptum, Annales libri, Commentarii.
Libri politici
, apud Abbon. Floriac. in Epist. pag. 418.
Hinc Poullié apud nos, pro regesto et catalogo Ecclesiarum seu Beneficiorum Ecclesiasticorum cujuscumque Episcopatus : cum nihil aliud sit quam Polyptychum Ecclesiasticum, in quo bona Ecclesiastica, eorumque Chartæ continerentur.
Sed et ab hac voce Salmasius ad Hist. Aug. les Poulets, deducit, epistolas scilicet amatorias nostris sic nuncupatas, cum et diptycis sollicitatas olim amasias auctor sit vetus Interpres Juvenalis. Verum aliud est Polyptycum, aliud Diptychum. Hanc porro vocem ab Italia manasse vir doctus affirmat, ubi epistolas suas ad amasias pullorum gallinaceorum alvo inclusas mittebant interdum ipsi amasii, qua parentes ac custodes fallerent. Fides penes eum sit.