« »
 
[]« Pomellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 400c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POMELLUS
POMELLUS, Globulus, Gall. Pomme ; de eo dicitur quod formam rotundam et sphæricam, ut pomum habet. Testam. Jacobi Reg. Aragon. ann. 1262. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 198 :
Imago Regis..... coronam in capite deferentis tribus Pomellis desuper ornatam.
Statuta Cisterc. ann. 1203. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1299 :
De scyphis autem argenteis, vel in quibus habentur pedes argentei vel Pomelli, interdicitur.
Comput. ann. 1261. ex Bibl. Reg. :
Cuidam plumbario qui plumbavit Pomellos ex parte muris, xx. sol.
Occurrit præterea apud Rymer. tom. 5. pag. 48. et 59. Pomelli etiam dicuntur globuli, Gall. Boutons, quibus in vestimentis utuntur.
Factura Pomellorum de drappo
, in Statutis Placent. lib. 6. fol. 80. v°.
P. Carpentier, 1766.
Comput. ann. 1412. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 205. col. 1 :
Solverunt Johanni Ruffi tornerio, pro faciendo Pomellos in bordonibus, etc.
Hinc Pommel dixerunt Os orbiculare, vulgo Rotule. Lit. remiss. ann. 1363. in Reg. 92. Chartoph. reg. ch. 223 :
Icelui Perier frappa la suppliant un coup en la senestre jambe audessus du Pommel, et lui coppa l'os de la jambe.
Aliæ ann. 1416. in Reg. 169. ch. 353 :
Le suppliant d'une faux ou daille frappa icellui Pierre environ le genoil près du Pommel de la jambe.
P. Carpentier, 1766.
Pomellus, Ornamentum in vestibus sacris, Gall. Pommel. Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Cum casula seu infula, dalmatica et tunica ac duabus capis de eadem sorte, in quibus capis defficiunt Pomelli.
Aliud Gallic. :
Esquelles chapes y faut les Pommeaulx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pomellata et Impomellata dicitur vestis ejusmodi pomellis ornata. Joh. Demussis Chron. Placent. ann. 1388. apud Murator. tom. 16. col. 580 :
Tamen est Pomellatum de versus gulam pomellis argenti deaurati vel de perlis, etc.
Ibidem :
Et sunt Impomellatæ antea a gula [] usque in terram pomellis argenti deaurati vel de perlis.
P. Carpentier, 1766.
Pomellus, Pomelus, Globulus cereus, Gall. Boulette. Stat. ann. 1476. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 330. col. 2 :
Sint et esse debeant consules dictæ civitatis Nemausi ad sortem Pomelorum, prout est fieri consuetum, tradendorum sexdecim ex prædictis electis superantibus alios electos in vocibus.
Comput. ann. 1488. ibid. pag. 48. col. 1 :
Item pro una libra ceræ albæ ad faciendum Pomellos in creatione consulum.
P. Carpentier, 1766.
Pomellus, Globulus plumbeus, Gall. Balle. Hist. Forojul. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1203 :
Et nos mittemus vobis de nostris Pomellis, quia sufficienter habemus in dando vobis.