« »
 
[]« 2 ponderatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONDERATIO2
2. PONDERATIO, Monetæ ad trutinam examen ; unde Ponderator, qui ita ponderat. Contin. Chron. Odoran. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 167 :
Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos : Si tibi, inquit, non sufficit mea Ponderatio, præbeat fidem proprio oculo iterata propensio : quo Ponderatore, nihil aliud quam quod regina prædixerat fuit invenire.
Vide alia notione in Pondus.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Despoise dicta videtur argenti et stanni fraudulenta permistio, quod legitimum monetæ pondus minuat, in Lit. remiss. ann. 1406. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 423 :
Iceulx supplians pensans qu'ilz feroient bien des moules pour faire icelle monnoye,... et aussi de la Despoise ou alloy d'estain, etc.