«
2 ponderosus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 403b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONDEROSUS2
2. PONDEROSUS, Qui hernia laborat. Papias :
Herniosus, Ponderosus
. Pondus quippe
de genitalibus dicitur, itaque appellabant veteres quod vulgo
gravedinem vocant. S.
Augustinus lib. ult. de de Civit. Dei cap. 8 :
Quidam ab informi pondere genitalium
salvus effectus est.
Gregorius Magnus de Cura Pastorali
part. 1.
cap. ult. de Ponderosis :
Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia
descendit, quæ profecto cum molestia dedecoris intumescunt.
Hernia igitur
pondus dicitur in Querulo, ubi
Nestoris pondus, idem est quod
Nestoris
hernia : sic autem appellatur propter rupturam
pondere factam, cum intestina
rupta tunica descendunt in vesicam. Arnobius lib. 7 :
Ingentium herniarum
magnitudine Ponderosi.
Et Moses Levit. cap. 21. ubi describit quales deceat esse
ministros Dei :
Nec accedet ad ministerium Dei, si fuerit Ponderosus.
Ita
enim vetus versio. Lex Longob. lib. 1. tit. 8. § 31. Liutpr. 124. (6, 71.) :
Si
quis aldium aut aldiam.... battiderit, et per ipsam battituram Ponderosi facti sunt,
etc.
Tit. 16. § 4. Liutpr.
123. (6, 70.) :
Si quis furore accepto battiderit hominem
liberum, aut mulierem ingenuam,... et per ipsas feritas Ponderosi, aut Ponderosæ effecti
fuerint, etc.