![[]](img/image.png)
1. PONDEROSUS. Breviloq. :
Assiduus, i. dives, Ponderosus in pecunia.
Assiduus, i. dives, Ponderosus in pecunia.
Herniosus, Ponderosus. Pondus quippe de genitalibus dicitur, itaque appellabant veteres quod vulgo gravedinem vocant. S. Augustinus lib. ult. de de Civit. Dei cap. 8 :
Quidam ab informi pondere genitalium salvus effectus est.Gregorius Magnus de Cura Pastorali
Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia descendit, quæ profecto cum molestia dedecoris intumescunt.Hernia igitur pondus dicitur in Querulo, ubi Nestoris pondus, idem est quod Nestoris hernia : sic autem appellatur propter rupturam pondere factam, cum intestina rupta tunica descendunt in vesicam. Arnobius lib. 7 :
Ingentium herniarum magnitudine Ponderosi.Et Moses Levit. cap. 21. ubi describit quales deceat esse ministros Dei :
Nec accedet ad ministerium Dei, si fuerit Ponderosus.Ita enim vetus versio. Lex Longob. lib. 1. tit. 8. § 31. Liutpr. 124. (6, 71.) :
Si quis aldium aut aldiam.... battiderit, et per ipsam battituram Ponderosi facti sunt, etc.Tit. 16. § 4. Liutpr. 123. (6, 70.) :
Si quis furore accepto battiderit hominem liberum, aut mulierem ingenuam,... et per ipsas feritas Ponderosi, aut Ponderosæ effecti fuerint, etc.
Et propter subitum recessum nostrum statim in Franciam pro factis dilecti nostri Regis Siciliæ Ponderosis Domino comitante, etc.