« »
 
[]« Ponticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 408b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONTICUS1
PONTICUS, Ponticitas. Matth. Silvaticus :
Ponticus sapor qui est, vel austera.
Constantinus Africanus lib. 4. de Morbor. cognit. cap. 3 :
Neque in cibo vel potu acida vel Pontica demus.
Infra :
Electuarium malorum granatorum, et alia Pontica et confortativa.
Idem lib. de Gradibus, ubi de Emblicis :
Quorum sapor amarus et Ponticus est.
Infra de Cuscute :
Habet amaritudinem et Ponticitatem.
Et de Cypresso :
Habet aliquantum Ponticitatis
. Medic. Salernit. edit. 1622. pag. 217 :
Ea (cerasa) summo post alios cibos loco edenda sunt, ita ut os ventriculi Ponticitate sua claudant, quo clausa concoctio et citius et melius peragitur. Ponticita,
Italis, eadem notione. Jacob. de Vitriaco in Histor. Hierosolymit. cap. 85 :
Sunt præterea aliæ arbores fructus acidos, Pontici videlicet saporis, ex se procreantes, etc.
Michael Scotus lib. 3. Mensæ Philosophicæ cap. 9. de pyris :
Præcipue si pontica sunt. Pondicitas,
pro Ponticitas apud eumdem lib. 1. cap. 30. Nescio an huc pertineat quod habet idem scriptor lib. 4. cap. 48 :
Et in ostio obviavit frater Gotfridus sacrista satis ventrosus. Tunc idem Gerhardus tangens ventrem ejus digito,... ait :
O bone ventrose, quam Ponticus es cacabose,
Blasius est intus, calo ferus, et labor intus.
Vide Martinii Lexic. v. Ponticus.