« »
 
[]« Pontones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONTONES
PONTONES, Genus Gallicanorum navium, Cæsari lib. 3. cap. 29. cui eædem sunt cum onerariis. Harum etiam meminit A. Gellius lib. 10. cap. 25. Marchilii Annal. Genuens. ad ann. 1221. apud Murator. tom. 6. col. 425 :
Pontones quoque de Janua ibi ductos ad faciendam sepem lapideam, ibi fecit per dies quam plurimos laborare, quorum duo in plagia, quæ est inter civitatem et caput S. Ampelii, temporis sævitia naufragarunt.
Isidoro vero lib. 19. cap. 1. dicitur Pontonium, navigium fluminale, tardum, et grave, quod non sit remigio progredi potest. Gloss. Ælfrici : Pontonium, Punt, Alibi, flyte.
Præsertim autem Pontonum usus fuit ad trajectus fluminum, cujusmodi sunt ea navigia quæ Bacs vocamus, quæ pontis vicem præbent, unde videntur appellari. Apuleius :
Si vado non poterunt, Pontonibus transibunt.
Ita Paulus JC. in leg. 38. D. de Servitut. rusticor. prædior. (8, 3.) :
Usque ad flumen, in quo Pontonibus trajiciatur.
Statuta Scabinorum Maceriarum ad Mozam :
Et quiconque aura ou sera fermier dudit passage, sera tenu d'avoir un plat Ponton pour passer tous harnas et tous autres instrumens.
Sed aliud sonat hæc vox apud Baudoviniam in Vita S. Radegundis, cap. 10 :
Ubi vinum novum advenit, quod cellarium implevit, se tonella satisfecisse credidit : ante Pontones et tonnæ defecerunt, quam hæc quæ beatæ in omnibus fecit voluntatem.
Hic enim Ponto est dolii species. Ubi forte leg. Ponçones, nostris Ponçons ; unde Poinçons.
Pontonarii, Nautæ qui per pontones transvehunt itinerantes, Ponteniers. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 48 :
Quidam nautæ, id est, Pontonarii portus quæ dicitur ad Graverias, etc.... et ut fratres ejusdem loci et homines eorum, quotiescumque usus fuerit, transvadare ad eumdem portum sine omni lucro festinent.
Charta ann. 1307. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 134. col. 2 :
Item quod dictus D. Guigo et sui teneantur in dicto portu tenere et habere sufficientes et bonos Pontonarios, ac competentia et alia instrumenta [] ad transeundum sufficientia, etc.
Confer Portanarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pontanarius, Eodem intellectu, in Charta ann. 1442. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Pontanariis per dictum dominum, vel suos successores ad dictam portam deputandis, etc. Pontaniers,
in numismate pro immunitate monetariorum, quod exhibet et explicat Constans in Tract. de Curia Monetar. pag. 70. in cujus circulo legitur,
Barriers, Peagiers, Pontaniers, laissez passer les Monnoyeurs.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pontanerii et Pontenarii, Eadem notione. Pontanerius portus Thossiaci, in Charta Dombensi ann. 1404. Charta Petri Abb. S. Dionysii pro Monast. B. M. de Argentolio ann. 1224 :
De censa nostra quam habemus ad portum nostrum de Argentolio xxxv. sol. Paris. quos ei Pontenarius reddet annuatim, etc.
Occurrit præterea in Hist. Andagin. Monast. apud Marten. tom. 4. Ampl. Collect. col. 931. Vide Pontunarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pontonagium, Quod pro trajectu fluminis pontonario exsolvitur. Tabular. S. Nicolai Andeg. :
Hernaudus et Johannes filius ejus pontonarii de portu Cordemense, contra monachos S. Nicholai ibidem residentes de Pontonagio decertarunt, dicentes se Pontonagium a Monachis in fevo tenere.