« »
 
[]« Popada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 410b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPADA
POPADA. Tabularium S. Stephani Lemovicensis :
Bernardus Vicecomes de Comborn animæ suæ consulendum necessarium ducens, donavit S. Stephano mansum de Abiac, et hoc fecit integre, nihil inde retinendo, scilicet neque censum, neque exploit, neque Popada, neque ost, neque ullius consuetudinis exactionem.
Charta ann. 1085. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 427 :
Geraldum etiam de vineriis quem pro coliberto clamabat, absolvit a jugo totius servitutis,... scilicet duos sextarios de segel, et duos de civada et unam Popadam.
Tabul. Vosiense fol. 3 :
ii. Sextarios segl. et ii. de civada in Murcio, et i. gallina et dimidium Popadæ, etc.
Ubi nescio an Popada usurpetur pro popa, πλαϰοῦς, placenta, uti est in Glossis vett. seu eo quod oblias vocabant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Popata, in eodem S. Stephani Tabul. fol. 53 :
Mansum qui vocatur Tort, donavit Stephanus de Joumiaco, et debet S. Johanni d'Aurel scilicet troiam, capons, Popata.
Occurrit rursum pag. seq. Videtur autem his vocibus indigitari panis secalitius, qui etiamnum Lemovicensibus Potoutan dicitur.