« »
 
[]« 1 popularis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 411a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULARIS1
1. POPULARIS. Gregorius Turonensis [] lib. 1. de Miracul. cap. 14 :
Non est æquum ut hoc pignus in loco viliori teneamus, sed surge et illud accipe, et defer ad Taurinensem Ecclesiam, quæ plus Popularis habetur.
Id est, in quam populi frequentius confluunt, vel quæ majori populi multitudine repletur. Vide Desider. Heraldum lib. 1. Adversar. cap. 8.
Populares, Urbana multitudo, populus, plebs, quibus opponuntur militares, in leg. 1. D. de Offic. Præf. urb. (1, 12.) in leg. 7. Cod. Th. de Annonis civic. (14, 17.) etc. Regimina Paduæ ad ann. 1318. apud Murator. tom. 8. col. 431 :
Factus fuit Capitaneus generalis civitatis Paduæ D. Jac. de Carraria in consilio majori quasi per omnes tam magnates quam Populares.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Populaires, eodem significatu. Les Populaires de Montpellier, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. B. ad ann. 1338. fol. 143. r°. Ordinat. ann. 1361. in Memor. D. ejusd. Cam. fol. 28 :
Noz bons et loiaux subgez, tant prélaz et autres gens d'église, dux, contes, barons et autres nobles et les Populaires de nostre royaume, etc. Iceulx communs et Populaires,
in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 100. Occurrit præterea in Ordinat. reg. Franc. tom. 5. pag. 451. tom. 7. pag. 527. et tom. 8. pag. 324. Vide mox Popularus.