« »
 
[]« Populatores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 411c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULATORES
POPULATORES, Incolæ. Charta Sanctii Abarcæ Regis Aragon. æræ 971. apud Blancam :
Istos supradictos terminos dono et confirmo vobis Populatoribus de uno castello qui modo estis, et inibi antea ibi veneritis populare, ut habeatis illos francos et ingenuos ad vestram propriam hæreditatem, etc.
Adde aliam æræ 1118. pag. 626. Charta Alphonsi VI. Imp. Hispaniæ ann. 1086. apud Yepez :
Quando Populator acceperit solum, dabit uno solido atque duobus denariis : et ita unumquemque annum de singulos solos dabuntur singulis solidis. Sane vero si in ipso anno non populaverit illum, perdet eum. Si sane pro populato solidum non dederit, accipient eis portam aut hostium, vel aliquid quod valeat solidum, donec tectum accipiat, et usque ad duos Præcones de octo in octo diebus, sed dentur pignos accepi pro solido in solo, si nec tectum, nec aliquid pignus invenerant, illum accipiat Abbas, et det cui vult.
Vide Chartam Alfonsi Imp. æræ 1160. apud Oyhenartum in Notitia Vasconiæ pag. 85. Italis Popolini, sunt parochiani, huomini della parochia.