« »
 
[]« Populicani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 412a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULICANI
POPULICANI, Poblicani, Publicani, Hæretici Manichæorum sectarii, qui Græcis Παυλιϰιανοί, Latinis scriptoribus Pauliciani : sic appellati a Paulo Samosateno hæresis auctore, sive a Paulo et Joanne, ut observatum a nobis ad Alexiadem, pag. 412. Poplicani, lib. 4. Hist. Vezeliac. pag. 644. qui Pauliani, apud Liberatum Diacon. cap. 2. et auctorem Prædestinati. Ita porro appellarunt nostri Manichæos, qui Franciam nostram aliquamdiu erroribus suis inquinarunt, maxime in Aurelianensi provincia, Roberto Rege regnante, de quibus Gesta Synodi Aurelianensis ann. 1017. edita tom. 2. Spicilegii Acheriani, et Excerpta ex Tabulario S. Petri Carnot. edita a Labbeo tom. 2. Miscellan. pag. 562. Hacce postea appellatione Valdenses hæreticos donarunt, quod quædam ex dogmate Manichæorum, quædam ex erroribus Origenis, plurima etiam de suo confinxissent, ut est in Magno Chronico Belgico ann. 1208. quod scilicet duo Principia, ut Manichæi agnoscerent, ut est apud Ermengardum contra Valdenses cap. 2. Vide Concilium Lateranense III. [] ann. 1179. cap. 27. Populicanorum crebra est mentio apud Albericum in Chron. MS. ann. 1148. in Chronico Vezeliacensi apud Labbeum tom. 1. Bibl. ann. 1167. 1181. et 1198. in Chron. S. Mariani Autisiod. ann. 1181. et 1198. in M. Chron. Belg. ann. 1147. et 1197. ex eodem Alberico, ut et apud alios scriptores quos laudamus in Notis ad Willharduinum, pag. 342. ubi etiam de Publicanis, quorum meminere iidem scriptores. Radulphus Coggeshalensis in Chron. MS. :
Temporibus Ludovici Regis Franciæ, qui genuit Philippum, cum error quorumdam hæreticorum, qui vulgo appellantur Publicani, per plures provincias Galliæ disserperet, etc.
Gabr. Prateolus lib. 14. de Hæres. :
Publicani quidam hæretici in Francia exorti sunt sub Philippo III. Rege, Gregorio PP. X. circa annum 1274. Hi parvulos non baptizandos dicebant, donec intelligibilem ætatem attigissent ; negabant suffragia Sanctorum et orationem pro mortuis.
Adde præterea Hugonem Plagonem vernaculum Will. Tyrii interpretem, vocem, hæreticis, lib. 2. cap. 13. Popelican vertere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eadem voce utitur le Roman de Chantepleure MS. :
Merveille est coment homs
Devient Popelicans.
Il n'estoit hom ne feme,
Quand Dieu forma Adan.
Publicanorum etiam crebra est mentio apud Scriptores expeditionum Hierosolymitanarum, a quibus inter gentes, quæ Saracenis ac Persis erant conterminæ, recensentur : qua voce intelliguntur Manichæi, qui in hisce provinciis habitabant : de quibus Cedrenus pag. 541. 542. 546. 665. Vide Tudebodum pag. 782. 792. 794. 814. Robertum Monachum pag. 42. 44. 56. 109. 111. Baldricum Dolensem pag. 111. Henricum Huntindon. lib. 7. pag. 374. etc.