« »
 
[]« 1 populosus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 412b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULOSUS1
1. POPULOSUS, Numerosus, abundans. S. Pacianus Epist. 3. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 87 :
Multus igitur huic Virgini partus et proles innumera, qua totus orbis impletur, qua circumfluis semper alvearibus Populosum fervet examen. Populosa familia,
apud Apuleium Metamorph. lib. 5. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 79. pag. 228 :
Alium igitur cœtum Populosioris numeri pugnatorum,.... præparari jussit in arma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Populosus, dicitur de loco ubi frequens populus habitat. Constitut. Urbani V. PP. ann. 1366. in Bullar. Carmel. pag. 127. col. 2 :
In castro Swimfint Herbipol. diœcesis, quod, ut asseritur, insigne, ac muratum et Populosum existit, etc. Populosa civitas,
apud Apuleium [] Metamorph. lib. 8. Adde Card. Aragonium in Alex. III. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 460. Plebeine, eadem notione usurpant Poetæ nostrates. Sic lego apud Vaccium in Hist. MS. Ducum Norman. :
La terre est Plebeine, et li homme manant,
Là sont li bon villain et li bon paissant.