« »
 
PORCA, PORCHA.
[]« Porca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 413a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORCA1
PORCA. Isidorus et Papias : Porcam Bæti faciunt 30. pedum latitudine, et 180. longitudine ; sed Porca est quod in 30. a rotundo Leg. quod in arando extat ; quod defossum est, lyra. E Columella lib. 5. cap. 1. Idem Papias : Porca quod eminet, lira vero quod defossum est. Porca terræ quæ inter sulcos est lata. Gloss. Ælfrici, ubi de re agraria : Porca, Balc. Charta ann. 1105. in Tabulario Casauriensi :
Offero tradoque omnes res proprietatis meæ, excepto una Porca de cannapina.
Vide Porcamis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A verbo jam inusitato Bargen, quod exsecare sonat, vocis etymon accersit Eccardus in Notis ad Leg. Sal. pag. 18. adeo ut porca sit terra vomere exsecta. Neque enim infrequens mutatio b in p. Non audiendi itaque qui ex porrecta vel projecta derivant hujusce vocis originem.
[]« Porcha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 414a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORCHA
PORCHA, pro Porca, in Statutis Placent. fol. 65. verso.