« Porca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 413a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORCA1
PORCA. Isidorus et Papias :
Porcam Bæti faciunt 30. pedum latitudine,et 180. longitudine ; sed Porca est quod in 30. a rotundo Leg. quod in arando extat ; quod defossum est, lyra. E Columella lib. 5. cap. 1. Idem Papias :
Porca quod eminet, lira vero quod defossum est.
Porca terræ quæ inter sulcos est lata.Gloss. Ælfrici, ubi de re agraria :
Porca, Balc. Charta ann. 1105. in Tabulario Casauriensi :
Offero tradoque omnes res proprietatis meæ, excepto una Porca de cannapina.Vide Porcamis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ A verbo jam
inusitato Bargen, quod exsecare sonat, vocis etymon accersit Eccardus in Notis ad
Leg. Sal. pag. 18. adeo ut porca sit terra vomere exsecta. Neque enim infrequens
mutatio b in p. Non audiendi itaque qui ex porrecta vel
projecta derivant hujusce vocis originem.