« »
 
[]« 1 porcaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 413b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORCARIA1
1. PORCARIA, Stabulum porcorum. Computus ann. 1305. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 354 :
Summa redditus Porcariarum et bercarum (bercariarum) si fuerint ad firmam v. s. vi. den.
Sed apud Matth. Paris ann. 1258. Porcariæ sumuntur pro locis cœnosis, cujusmodi sunt in quibus porci se volutare amant :
Et inventa sunt passim eorum corpora tumida præ fame, et liventia ..... in Porcariis, sterquiliniis, et lutosis plateis, etc.
Vide Porcerium.
Porcheria, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 13. Nostris Porcherie. Charta Hervei dom. Virzionis ann. 1209. apud Thomasser. in Biturig. pag. 714 :
Quitto in perpetuum.... quod habebam in singulis Porcheriis hominum in jam dicta terra manentium,[] unam fretengiam, et in singulis ovilibus unam arietem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porcheria, pro foro in quo porci venduntur, occurrit in Charta Matiscon. ann. 1460.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porcheria, Porcorum grex. Tabular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 33 :
Monachi eciam omnes suas Porcherias asserebant se posse per coustumam in has duas forestes absque precio ad pascua mittere ; sed Comes Ebroicensis noluit nisi duas per coustumam recognoscere.... At si Comes in hayam suam et deffensionem suas Porcherias, vel aliorum miserit, tunc et monachorum Porcheriæ absque precio licenter et sine omni calumpnia intrabunt in hayam et deffensionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porcaritia, ut Porcaria, in Capitul. de Villis Caroli Mag. cap. 23. Charta ann. 1023. tom. 2. novæ Gall. Christ. inter Instrum. col. 227 :
Donamus ad locum sacrum S. Mariæ.... aliquid de alode nostrum.... ubi vocant Porcaricias ipsos mansos, qui ibidem habemus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porchoria, Septum ex virgultis in quo porci de nocte, tempore glandationis, solent includi, ut ab incursibus luporum tuti sint. Charta ann. 1262. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 259 :
Concessi etiam prædictæ Aliciæ haybotum et housbotum in dominicis boscis meis de Acle et ad faciendas Porchorias suas in boscis prædictis ubi sibi placuerit. Porcaria in parco,
dicitur apud Madox Formul. Angl. pag. 45.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porcaritius, Ad porcos spectans. Porcaritia domus, stabulum porcorum, in Leg. Aleman. tit. 81. § 3. Porcaritius et Porcarius canis, qui porcos seu apros venatur. Vide in Canis.