« Pornorellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 415c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORNORELLUS
PORNORELLUS, Pornorerius, Idem qui Forensis, extraneus, alienigena. Unde ducta vocis
origo, mihi incompertum. Inquisitio pro Jurisdict. Comitum Viennæ ann. 1276. ex Archivis
Cameræ Comput. Delphin. :
Item dicit quod omnes Pornorerii, id est, omnes forenses qui intrant civitatem Vienne, quod illa die qua intrant, si delinquant, ubicumque delinquant in civitate, quod sunt de jurisdictione domini Archiepiscopi per totam illam diem... Debet esse ipsius delinquens, si Pornorellus est vel forensis.Quo ultimo loco Pornorerius etiam legendum existimo.