« 3 porta » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 418c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTA3
3. PORTA, Domus hospitum in monasteriis, quod ad portam monasterii exstructa esset ; eadem
de causa Porta apud monachos appellabatur Locus, ubi pauperibus eleemosynæ
distribuebantur ; sed et reditus ejusmodi eleemosynis assignatus. Charta ann. 886. tom. 9.
Collect. Histor. Franc. pag. 353 :
Quinciacus cum integritate, et Cociacus, quas ipsi fratres de portione sua ad Portam deputaverunt excipiendis monachis et cæteris familiaribus suis.Alia ann. 900. ibid. pag. 488 :
De nominatis villis vel locis, seu etiam ex villis ad hospitale nobilium, quod Porta vocatur, pertinentibus,... quidquam diminuere... præsumat,Charta Theob. comit. ann. 1250. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. :
Item acquisita ad usum Portæ Clarevallensis pro pauperibus, sunt ista quæ sequuntur : medietas grossarum et minutarum decimarum de Bretenaio, de Condes, de Joncherio et de Domo Armandi, quas decimas habet Porta Clarevallensis a Renerio de Amborivilla.Alia Mariæ dom. de Nantholio ann. 1251. ibid. fol. 330. v°. col. 1 :
Aumona au lit de la mort messires Gaucher li Granz dix livres de Provenisiens chascun an à la Porte d'Igni, por doner cotes as mesiax de sa terre.Vide infra Portaria.
Porta, Munus ipsum Portarii Monastici, seu quod ad portæ officium pertinet, apud
Adalardum in Statutis Corbeiensibus pag. 8. 19. et Hariulfum lib. 3. Chron. Centulensis
cap. 19. pag. 516. in privilegio Monasterii Atrebatens. concesso in Conc. Vermeriensi
circa ann. 866. etc.