![[]](img/image.png)
«
Portaticum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 422c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTATICUM
PORTATICUM, Idem quod
Valvarum theloneum, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 21. § 1.
Art. 27. § 1.
Brücge tol oder
water tol. Charta Chlodovei III. Regis Franc. apud Mabillonium
tom. 4. SS. Ordinis S. Benedicti pag. 618 :
Nec Portatico, nec pontatico, nec
rotatico, nec nullas reddibutionis... exactare penetus præsumatis.
Charta Caroli
Mag. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Ita ut neque navalia telonia quæ
ripaticos vocant, atque terrestria, neque in transitibus portarum, vel pontis urbis
Veronæ... aliquid dare cogatur.
Charta Caroli Calvi apud Beslium in Episcopis
Pictaviensibus pag. 28 :
Ullum teloneum, aut ripaticum, aut Portaticum, aut
pontaticum, aut salutaticum, etc.
Charta Aystulfi Reg. Longobard. ann. 753. apud
Ughell. tom. 2. pag. 108 :
Ut de singulis
navibus Portaticum libera vestra exigatis libertate.
Infra :
Atque granum illum quod annue colligitur de Portatico in curte nostra,
etc.
Chronicon Benevent. S. Sophiæ :
Et de Portatico ex lignis per singulas
portas hujus civitatis.
Charta Radelchisi Ducis Longob. :
Concessimus
vobis omne illud Portaticum, quod per singulas portas et posterulas hujus civitatis
Beneventanæ annualiter dare debetis, etc.
Charta Friderici I. Imp. ann. 1158 :
Aut in portuum sive navium, aut Portarum transitu passagium accipere, aut in
foris teloneum... ab eis extorquere præsumat.
Charta Sancii VII. Regis Navarræ
apud
Yepez tom. 3. pag. 375 :
Et præcipio ut nemo accipiat in omni regno meo
de censu vestro, nec de pecoribus vestris Portaticum, nec pedagium, nec alios
usus.
Adde Chartas alias descriptas a Godefrido Monacho ann. 1168. pag. 142. a
Doubleto pag. 656. 693. 708. 709. 732. 778. Hemereo in Academia Paris. pag. 33. Ughello
tom. 4. pag. 794. Catello in Hist Tolosana pag. 193. 194. in Hist. Occitan. pag. 746. 748.
Sandovallio in Episc. Pampilon. pag. 76. Anton. Brandaon. tom. 3. Monarch. Lusitan. fol.
294. v°. Colmaneresio in Hist. Segoviensi cap. 15. § 11. etc.
Portagium, Eadem notione. Charta Ludovici VI. Reg. Franc.
ann. 1136. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 749 :
Portagia quæ de
feodo Episcopi casati tenebant eos accipere prohibebant.
Hist. Episc. Autissiod. cap. 63 :
Capellanias sacerdotales et perpetuas instituit
et fundavit de reditu quem acquisierat in Portagio Trecensi, etc.
Regestum
feodor. Campaniæ fol. 94 :
De 60. libris annui reditus, quos percipit in Portagio
vini apud Pruvinum.
Regestum feodorum Franciæ fol. 98 :
Ernoul du Vergier
tient du Roy le Portage de la porte du pont, etc.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ
ann. 1106 :
Portagium quoque Divionensis portæ, quod pater meus de vino proprio
Monachorum Divionensium ubi consistentium donaverat, etc.
Alia Theobaldi Comit.
Campaniæ ann. 1241. apud Morinum in Histor. Vastinensi pag. 314 :
Prædictas decem
libras præfatis fratribus concedo et assigno annuatim habendas apud Provinum in nundinis
Maii, in Portagio portæ quæ dicitur S. Joannis.
Charta Adelfonsi Regis Hispan.
in Bibl. Cluniac. pag. 1435 :
Et omnem decimam de Portagio, videlicet de pontibus
de Nazara et Gronnio.
Sed videtur legendum
Pontagio. Alia ejusdem Reg. in Tabular. Casæ Dei :
Concedo
totum Portagium et de lignis omnibus et omni madera, et de sale et de carbone, et de
omnibus aliis minuciis quæ per bannum S. Johannis transeunt, quod Portagium ad regiam
spectat celsitudinem.
Portanagium. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1271. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch.
230 :
Porro piscariæ et Portanagium Rodani,... sint communes inter castrum de Mota
et domum Militiæ templi.
Ubi
portanagium malim de tributo, quod in
portubus exigitur, interpretari.
Portagiarius, Portoriorum exactor. Regestum Magnorum Dierum Trecensium ann. 1288. fol. 30 :
Injunctum est Baillivo Trecensi quod inhibeat expresse Portagiariis portæ
civitatis Trecensis quod portagium non exigant vel levent ab aliquibus personis
Ecclesiasticis vel secularibus super hoc privilegiatis.
Adde pag. 44.
Portaraticum. Vetus Charta apud Ughellum tom. 5. pag. 1541 :
Portaraticum
omne de piscibus aliisque rebus dari solitum ad portas Tiburtinæ civitatis.
Portarii, Publicani qui portoria et portatica exigunt ad oppidorum portas. Charta Siconis
Principis Beneventani in Chr. S. Sophiæ pag. 591 :
Ita ut nec a gastaldis nostris
neque Portariis, aut qualibet persona accipiant, etc.