« Portale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 420a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTALE
PORTALE, Porta, Nostri Portail, vel portal vocant portam ampliorem,
decumanam, cujusmodi sunt urbium. Charta Ludovici VII.
Reg. Franc. ann. 1173 :
Concedimus etiam.... licentiamCharta Joannis Episcopi Magalonensis ann. 1238 :(burgum)claudendi muris et vallis atque Portalibus.
Item concedimus vobis Portale Montispessulani et anteportale, et claves ipsorum, ut libere vos et vestri introeatis et exeatis de nocte et de die, et intromittatis illos quos videbitis intromittendos, et utamini ipsis Portali et anteportali, et clavibus ad voluntatem vestram.Alia ann. 1262 :
Liceat etiam eidem EpiscopoInstrum. ann. 1347. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 66 :(Magalonensi)in parte sua juxta domum suam murum villæ aperire, et ibi Portale facere.... cujus claves illi custodiant.
Item injunxerunt dicto cellarerio, quod muetam quæ est super Portale de Burgo dicti burgi de Monte faciat præparari.Charta ann. 1358. ex Schedis Cl. V. Lancelot :
Volens quod specialiter per Portalia dicti loci, in dicto loco nullum periculum possit in aliquo evenire, claves omnium Portalium dicti loci, videlicet Portalis de Teuleria,... restituit.... Sic quod dicta Portalia claudant in occasu solis, et ea aperiant in ortu solis.Occurrit in alia Petri Episcopi Massiliensis ann. 1163. apud Sammarthanos, in Annal. Genuens. Barthol. apud Murator. tom. 6. col. 447. in Statut. Massil. lib. 5. cap. 11. et in Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 286. Charta ann. 1427. apud Thomasserium in Consuet. Bituric. pag. 128 :
Lesdit Bourgeois seront tenus de garder la porte ou Portail de ladite ville, et y faire le reguet par nuit, etc.MS. :
MS. :Et si y a quatre PortausDont le murs est espés et haus.
Dos mois tot plein et entiersAvoient Griu sis as PortaxQue n'en estoit eissu vassalx ;Priaus ni leissoit portes ovrir,Qui les attendoit avenir.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Portale, Vestibulum, atrium. Acta SS. Junii tom. 2. pag. 61. de SS. Quatuor Mart.
Gerund. : Cum magno timore intus Portale intravit, et ipsum portale jussit cum lapidibus et calce claudi.Adde Processum de B. Petro Luxemb. tom. 1. Julii pag. 566. Pro vestibulo domus, seu porta ejusdem ampliore in Litteris ann. 1376. apud Knippenberg. Hist. Eccl. Ducatus Geldriæ pag. 104 :
Assignaverunt.... totam aream.... cum muro ipsam includente, cum capella, cum hospitali, cum Porta ac domo sua.... excepto tamen quod domum cum Portali in ipsa sitam area.... dom. Wernerius reservavit.Transactio ann. 1233. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
Ut quoties fusta necessaria fuerit... ad ædificandum vel reficiendum domos suas, vel Portalia, vel clausuras, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Portalis Capella, Quæ ad portam monasterii sita. Instrum. ann. 1290. apud Stephanot. tom. 13.
Fragm. Hist. MSS. pag. 459 : Missam ibidem in capella Portali, seu de porta audivit, prædicavit, indulgentiam dedit, etc.