« »
 
[]« 1 portarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 422a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTARIUS1
1. PORTARIUS, Officium Monasticum, qui Portæ Monasterii curam habet, Ostiarius dictus Vigilio Diacono in Regula Orientali cap. 26. S. Benedicto in Regula cap. 66. Janitor S. Isidoro in Regula cap. 19. et in Regula Magistri cap. 95. Illud viris ætate maturis, et vitæ inculpatæ ut plurimum committebatur : uti præcipitur in Novella Justiniani 133. cap. 1. adeo ut inter potiora Monasterii munia haberetur, interdumque in Abbates eligerentur portarii, ut est in Chronico Monasterii de Fontanis cap. 10. Ad id tamen sufficere sapientem et honestum famulum contendebant Cluniacenses, ut est apud Petrum Venerab. lib. 1. Epist. 28. pag. 659. 674. De hocce officio, et ejus muniis agunt iidem Vigilius, S. Benedictus, S. Isidorus, et Regula Magistri locis laudatis, Regula Canonicorum ex Concilio Aquisgranensi cap. 143. Adelardus in Statutis Corbeiensibus lib. 1. cap. 4. Chrodegangus in Regula Canonicorum cap. 12. Statuta Ordin. Præmonstrat. dist. 2. cap. 17. etc. quibus adde Vitam S. Pachomii num. 19. Formulas 47. et 48. ex Baluzianis, Itinerarium S. Wilibaldi num. 25. Scylitzem in Isaacio Comneno, Chartas Alamannicas Goldasti cap. 16. 18. 25. 66. 78. Browerum lib. 2. Antiq. Fuld. pag. 138. Odoricum Rainaldum ann. 1289. num. 29. etc. Portarius et Subportarius, in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 84.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porterius, Eadem notione. Charta ann. 1344. in Tabul. S. Victoris Massil. :
Residuis autem servitoribus meis,... et Porterio satisfactum est pro quolibet mense.
Occurrit præterea in Charta Humberti II. ann. 1348. inter Ordinat. Reg. Fr. tom. 3. pag. 274.
Portarius Pauperum, in Monasteriis, portæ scilicet ad quam pulsabant pauperes eleemosynam petentes. Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 312 :
Benama Cellararius, Adraldus Portarius, Rotgerius Porterius pauperum, etc.
Portarius Exterior sive curiæ, ad quod officium deligi jubetur unus de conversis fratribus, probatus moribus, affabilis, etc. in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 15. De ejusmodi portariis intelligendus auctor Vitæ S. Stephani Abbat. Obasin. lib. 2. cap. 3 :
Porro hic frater, quem Procuratorem vel Portarium dicimus, ut pote Laicus exteriorum curam habet commissam, cuncta necessaria a monasterio deferens, nihil a sæcularibus petens, nisi quod ipsi sponte dederint sive transmiserint.
Portarius Claustri, ibidem cap. 16. ex conversis pariter fratribus, cujus officium est
introitum claustri observare jugiter, ne quis extraneus ingrediatur, aut intro inspiciat, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potaria, Officium portarii, in Charta ann. 1523. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 183 :
Quæ omnia ut facilius vitari possint, præcipimus in prima porta haberi unum continuum portarium expensis solitis Portariæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porterius, Officium in Aula Dalphinali. Ordinatio Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 396 :
Item, ordinamus in dicto hospitio unum esse Porterium peditem deputatum, qui in hospitio comedat et habeat tres florenos auri pro suo salario annuatim... Item, sit diligens ipse Porterius et sollicitus quod statim cum aliquis nobilis aut alius ad ostium venerit, notificet nobis si poterit, [] vel Magistro nostri hospitii, aut Consiliariis vel Thesaurariis nostris vel cuicumque alio, per quem poterit nobis notificari, vel remedium apponi, in permittendo illos intrare, si deceret.
Vide ibid. pag. 315. ubi pro Posterii leg. Porterii, ut infra pag. 316. habetur.
Portarius, Dignitas in Aula Regum Portugalliæ. Chartam Dionysii Regis subscribit cum aliis proceribus
Monendus Roderici Portarius Major et Vicemajor domus
, apud Brandaonem tom. 5. Monarch. Lusitan. pag. 308. v°. Vide eumdem lib. 12. cap. 11. ubi videtur idem cum Ostiario Palatii, de quo egimus suo loco. Eundem esse qui alias Mordomo vel Saccador dos Direitos e rendas da corôa dicitur, scribit S. Rosa de Viterbo in Elucidarii tom. 2. pag. 245. in voce Princeps 3. Alii sunt
Portarii, Executores scilicet Regiæ Jurisdictionis, quorum numerus est 12. in Regno Aragon. de quibus multa habet Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon. Portarii, seu Officiales Prælatorum, in Concilio Palentino ann. 1322. cap. 19. Tertia Curia generalis Catalaniæ sub Jacobo II. Rege Arag. ann. 1311 :
Non ponemus nec mittemus pennones vel Porterios, nec alium hominem ratione guidatici in castris Richorum hominum.
Curia generalis Catalaniæ celebrata in villa Montisalbi ab Alfonso Rege Arag. ann. 1333 :
Ut executionibus fiendis modus non excedatur, statuimus quod nullus Porterius noster..... nec aliquis alius faciat, aut facere possit executionem aliquam sine consilio Vicarii Curiæ, vel bajuli, judicis, etc.
Agitur etiam de iis in Curia celebrata ann. 1363. in villa Montissoni. Porter, apud Raimundum Montanerium in Chron. Reg. Aragon. cap. 217. Porteros, in Foris Aragonensib. lib. 1. tit. de Portariis, ubi de eorum officio. Vide Azemblarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eadem, aut certe non multum absimili, notione Portarius usurpari videtur in Cod. MS. redituum Monast. Corbeiensis :
Omnes generaliter præter liberos debent sex diebus pro singulis mansis ad opus manuale ad fossatum, et debent submoneri a Portariis in templo ; qui non solverit, emendat.
Ibidem :
Cum fœna abbatis colligenda fuerint, submonent Portarii, et singulæ domus debent unum mittere qui colligat.
Vide Adalard. Statut. supra laudata et lib. 2. cap. 8. Rursum, ubi de falsis mensuris :
Ferratura autem mensurarum Portariorum est.
Ita et Porterius accipitur in Charta ann. 1288. ex Tabul. Auxit. Archiepisc. :
Habeant manderium qui... mandet communia negotia, et Porterium ponent quandocumque eis videbitur.
Neque ab iis alii videntur qui Pourteriers vocantur in Charta Johannis D. de Commercy. ann. 1312. quorum præcipuum officium fuit silvas custodire et servare :
En telle maniere encore que ledit Pourterier varderont lesdits boys, c'est à sçavoir qu'il eslurent entre eulx quatre Pourteriers pour estre jurés.... qu'il garderont et garderoient bonement et feallement lesdits boys pour les Pourteriers... et ne doivent lesdits Pourteriers rien vendre desdits boys et donner, ny dessarter sans l'octroy desd. Signours de Morvillé,
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Portarius, Portorii exactor. Vide Portaticum.
L. Henschel, 1840–1850.
Portarii, Qui sunt in porta civitatis, in 4. Reg. cap. 7. vers. 11.
L. Henschel, 1840–1850.
Portarii, vulgo Porters, apud Flandrenses sunt habitatores oppidorum munitorum, quæ Flandr. Poort, Anglos. Port dicuntur. Vide Warnkœnig. Histor.[] Jur. Flandr. tom. 1. pag. 316. et infra Portireve. Alia notione vide in Portaticum.
Portaria, in Sanctimonialium Monasteriis. Concilium Cabilonense II. cap. 64 :
Portaria non eligatur, nisi quæ ætate matura sit, etc.
Regula cujusdam ad Virg. cap. 3 :
Portariæ seu Ostiariæ Monasterii tales esse debent, quæ omnium simul mercedem ædificent, ætate senili, quibus mundus silet, etc.
Adde Regulam Sanctimonialium ex Synodo Aquisgran. cap. 26.
Portaria Domus, Ædicula Portarii Monastici. Laurentius Leodiensis in Episcopis Virdunensib. :
Clausuram Curiæ, domum Portariam, et lapides Ecclesiæ sculptos, etc.
Vel certe hospitale Monasterii. Bulla Alexandri Papæ pro Monasterio Corbeiensi in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 157 :
Hospitali autem vestro, quod Portaria dicitur, decimas a Catholicis ipsius loci Abbatibus et aliis Dei fidelibus rationabiliter concessas auctoritate Apostolica confirmamus.
Portaria, Portarii, vel Ostiarii Officium Palatinum, de quo Leges Alfonsinæ, seu Partidæ, part. 2. tit. 9. leg. 14 :
Porteria en casa del Rey es muy grant officio, et por ende aquellos que este lugar tovieren, deben seer de buen linage et leales, et haber en si todas aquellas cosas que diximos de los otros officiales : e sobre todo deben ser muy entendidos para saber qué homes han de acoger, et a qué sazones. Et aun ha meester que sean de buena palabra, et bien razonados, de manera que los que acogieren se tengan por bien rescebidos dellos, et à los que non acogieren sepan mostrar razon por que lo fazen : et despues que los hobieren acogidos, debenlo facer saber al Rey qué homes son et por qué vienen, etc.