« Portaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 422c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTATICUM
PORTATICUM, Idem quod Valvarum theloneum, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 21. § 1.
Art. 27. § 1. Brücge tol oder
water tol. Charta Chlodovei III. Regis Franc. apud Mabillonium
tom. 4. SS. Ordinis S. Benedicti pag. 618 :
Nec Portatico, nec pontatico, nec rotatico, nec nullas reddibutionis... exactare penetus præsumatis.Charta Caroli Mag. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Ita ut neque navalia telonia quæ ripaticos vocant, atque terrestria, neque in transitibus portarum, vel pontis urbis Veronæ... aliquid dare cogatur.Charta Caroli Calvi apud Beslium in Episcopis Pictaviensibus pag. 28 :
Ullum teloneum, aut ripaticum, aut Portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, etc.Charta Aystulfi Reg. Longobard. ann. 753. apud Ughell. tom. 2. pag. 108 :
Ut de singulis navibus Portaticum libera vestra exigatis libertate.Infra :
Atque granum illum quod annue colligitur de Portatico in curte nostra, etc.Chronicon Benevent. S. Sophiæ :
Et de Portatico ex lignis per singulas portas hujus civitatis.Charta Radelchisi Ducis Longob. :
Concessimus vobis omne illud Portaticum, quod per singulas portas et posterulas hujus civitatis Beneventanæ annualiter dare debetis, etc.Charta Friderici I. Imp. ann. 1158 :
Aut in portuum sive navium, aut Portarum transitu passagium accipere, aut in foris teloneum... ab eis extorquere præsumat.Charta Sancii VII. Regis Navarræ apud Yepez tom. 3. pag. 375 :
Et præcipio ut nemo accipiat in omni regno meo de censu vestro, nec de pecoribus vestris Portaticum, nec pedagium, nec alios usus.Adde Chartas alias descriptas a Godefrido Monacho ann. 1168. pag. 142. a Doubleto pag. 656. 693. 708. 709. 732. 778. Hemereo in Academia Paris. pag. 33. Ughello tom. 4. pag. 794. Catello in Hist Tolosana pag. 193. 194. in Hist. Occitan. pag. 746. 748. Sandovallio in Episc. Pampilon. pag. 76. Anton. Brandaon. tom. 3. Monarch. Lusitan. fol. 294. v°. Colmaneresio in Hist. Segoviensi cap. 15. § 11. etc.
Portagium, Eadem notione. Charta Ludovici VI. Reg. Franc.
ann. 1136. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 749 :
Portagia quæ de feodo Episcopi casati tenebant eos accipere prohibebant.Hist. Episc. Autissiod. cap. 63 :
Capellanias sacerdotales et perpetuas instituit et fundavit de reditu quem acquisierat in Portagio Trecensi, etc.Regestum feodor. Campaniæ fol. 94 :
De 60. libris annui reditus, quos percipit in Portagio vini apud Pruvinum.Regestum feodorum Franciæ fol. 98 :
Ernoul du Vergier tient du Roy le Portage de la porte du pont, etc.Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1106 :
Portagium quoque Divionensis portæ, quod pater meus de vino proprio Monachorum Divionensium ubi consistentium donaverat, etc.Alia Theobaldi Comit. Campaniæ ann. 1241. apud Morinum in Histor. Vastinensi pag. 314 :
Prædictas decem libras præfatis fratribus concedo et assigno annuatim habendas apud Provinum in nundinis Maii, in Portagio portæ quæ dicitur S. Joannis.Charta Adelfonsi Regis Hispan. in Bibl. Cluniac. pag. 1435 :
Et omnem decimam de Portagio, videlicet de pontibus de Nazara et Gronnio.Sed videtur legendum Pontagio. Alia ejusdem Reg. in Tabular. Casæ Dei :
Concedo totum Portagium et de lignis omnibus et omni madera, et de sale et de carbone, et de omnibus aliis minuciis quæ per bannum S. Johannis transeunt, quod Portagium ad regiam spectat celsitudinem.
Portanagium. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1271. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch.
230 :
Porro piscariæ et Portanagium Rodani,... sint communes inter castrum de Mota et domum Militiæ templi.Ubi portanagium malim de tributo, quod in portubus exigitur, interpretari.
Portagiarius, Portoriorum exactor. Regestum Magnorum Dierum Trecensium ann. 1288. fol. 30 :
Injunctum est Baillivo Trecensi quod inhibeat expresse Portagiariis portæ civitatis Trecensis quod portagium non exigant vel levent ab aliquibus personis Ecclesiasticis vel secularibus super hoc privilegiatis.Adde pag. 44.
Portaraticum. Vetus Charta apud Ughellum tom. 5. pag. 1541 :
Portaraticum omne de piscibus aliisque rebus dari solitum ad portas Tiburtinæ civitatis.
Portarii, Publicani qui portoria et portatica exigunt ad oppidorum portas. Charta Siconis
Principis Beneventani in Chr. S. Sophiæ pag. 591 :
Ita ut nec a gastaldis nostris neque Portariis, aut qualibet persona accipiant, etc.