« Porticani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 424c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTICANI
PORTICANI. Concilium Lateranense I. ann. 1122. cap. 12.
Illam vero pravam Porticanorum consuetudinem, quæ hactenus ibi fuit,... removendam censemus : ut Porticanorum habitatorum sine hæredibus morientium bona contra morientium deliberationem minime pervadantur : ita tamen ut Porticani in Romanæ Ecclesiæ et nostra nostrorumque successorum obedientia et fidelitate permaneant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quinam sint
Porticani in hoc canone memorati definire haud facile est. Alii Portuenses
hic indigitatos volunt, qui a portu Romano, ubi habitabant, nomen habuerunt. Hi a Præfecto
Urbis, sub cujus jurisdictione erant, varie vexabantur, maxime tunc temporis, quod
Præfectus Calixto infensus esset ; unde eo canone ipsis consultum est. Sed ii
Portuenses, non Porticani, constanter appellantur ; hinc nonnulli per
Porticanos intelligunt peregrinos qui Romam piæ peregrinationis ergo ad SS.
Apostolos pergebant, a porticibus, ubi recipiebantur, Porticani dicti, vel
Perticani, a pertica viatoria quam gestare solebant. Quæ sententia ex eo
potissimum firmatur, quod in præcedenti canone eorum mentio fiat qui ad loca sancta aut B.
Jacobum peregrinantur : non ergo omitti debuerunt a Concilio Romano qui Romam eadem
religione adibant ; præsertim cum a fautoribus Burdini pseudopontificis tunc male
haberentur peregrini. Denique Macri fratres Porticanos interpretantur Clericos,
qui, a Carolo M. instituti ut peregrinos per urbis loca deducerent, ad porticum, quæ ab
Adriani mole, usque ad basilicam S. Petri protendebatur, habitabant ; unde nomen adepti
sunt. Plura vide apud landatos fratres in Hierolexico.