« »
 
[]« Portio terræ » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 425c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTIO2
PORTIO Terræ. Ut quis juris sui esse censeretur, atque adeo de re aliqua componere posse, necessum erat ut ætatem legitimam consecutus, aliquam terræ portionem possideret. Id colligitur ex Charta Roberti et Petri filiorum Roberti comit. Droc. et Branæ ann. 1209. in Chartul. episc. Paris. fol. 91 :
Ut igitur hæc compositio, voluntate nostra et assensu nostro facta, robur in posterum obtineat firmitatis, nos ætatem habentes et Portionem terræ possidentes, et extra manburniam positi, has litteras fieri fecimus et sigillorum nostrorum impressione muniri.
Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 80.