« »
 
[]« Portura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 427b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTURA
PORTURA, Idem quod Portora. Vide in hac voce. Capitulare de causis regni Italiæ cap. 17. Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 29. et Lex Longob. lib. 3. tit. 5. cap. 3. Pipin. 41. portus al. portas. :
Sicut consuetudo fuit sigilla et epistolas prendere, vel Porturas custodire, ita et nunc sit factum.
Idem Capitulare Pipini cap. 9 :
Ut vias et Porturas vel pontes infra regnum nostrum in omnibus pleniter emendatas esse debeant, etc.
Infra :
Nam per alia loca super ipsa flumina nullatenus Porturas esse debeant.
In Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 26. Pipin. 20. ubi eadem pene verba inseruntur :
Ut viæ et Portus, et pontes, etc.
Mox :
Nullatenus pontes esse debeant.