« »
 
[]« Positor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 429a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSITOR
POSITOR, Poeta. Abbo in Præfat. ad libr. 1. de Bellis Parisiac. :
Ergo nec Positor quidem nuncupor, nec figmenta hic habentur.
Et lib. 2. extremo :
Flagito quo Positor possim per amœna polorum
Hoste canas lector gratarier atria victo.
[] Quibus locis ad marginem adscriptum ab ipso Abbone, Poeta.
P. Carpentier, 1766.
Etquidem Ponere, pro Fingere, dictum monet Cangius in Ponere 2. quod poetarum proprium est. Unde fortassis apud Tolosanos Posoera, pro Saga, vencfica, vulgo Sorciere. Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 162 :
Tu as appellé la mere de ma femme Posoera et sorciere.
Nisi sit ab Hispanico Poso, fæx ; quæ vox meretrici convenit.