« »
 
POSSE 1, POSSE 2, POSSE 3, POSSE 4.
[]« 1 posse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 429b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSSE1
1. POSSE, Potestas, facultas, Gall. Pouvoir. Charta ann. 1246 :
Quod nihil mali faceret rebus eorum ; sed potius in omnibus locis, pro Posse suo, bona fide custodiret.
Testam. Guillelmi Episc. Venciens. ann. 1257. tom. 3. novæ Gall. Christ. Inter instrum. col. 195 :
Volens et mandans ut sacrista ecclesiæ ipsius monasterii de bonis meis quæ in ejus Posse sunt, seu actione dictæ institutionis pervenerint, emat et acquirat.
Charta Guerardi Archiep. Magunt. ann. 1254. apud Guden. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 642 :
Quæ a nobis et eisdem debent firmiter observari, ab his in quos habemus Posse et qui in nostris munitionibus esse volunt, et a nobis cupiunt defensari.
Occurrit præterea apud Ludewig. tom. 5. Relig. MSS. pag. 450. et Rymer. tom. 1. pag. 590.
Se astringunt contra quemlibet... defendere et tueri rebus et corporibus usque ad ultimum Posse
, in Orig. belli Hussitici Laur. Byzinii apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 162.
Assistere toto Posse
, in ch. ann. 1280. apud Gercken. Cod. Dipl. Brandenb. tom. 2. num 202. pag. 353. Bona fide et omni Posse servire, in ch. ann. 1250. apud Wenck. Histor. Hassiac. tom. 1. num. 17. pag. 18. Auctori poematis Ruodlieb Posse sunt divitiæ. Fragm. 1. vers. 82 :
Pauperis est Posse reor, aut virtutis opimæ.
Fr. 14. vers. 60 :
Et genus amborum par Posseque divitiarum.
[]
P. Carpentier, 1766.
Nostris olim Poier. Assis. Hierosol. cap. 308 :
Se doient faire deux chartres ; l'une sera au Poier dou roy et l'autre au Poier des homes, à ce que, se debat fust, que la chose fust esclercie par les chartres.
Alibi : Poer, Pooir.
[]« 2 posse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 429c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSSE2
2. POSSE, Exercitus, copiæ, Gall. Forces. Charta ann. 1313. apud Rymerum tom. 3. pag. 432 :
Tunc eos cum equis et harnesiis suis arestes, et salvo custodiri facias, quousque aliud inde præceperimus, assumpto tecum ad hoc, si necesse fuerit, Posse Comitatus tui.
Præceptum est vicecomiti, quod assumpto secum sufficienti Posse comitatus sui, in propria persona accederet et non omitteret quin caperet, etc
. passim in Abbrev. Placitor. ubi videndus Index rerum. Fœdus Wilhel. comit. Holland. inter et Joh. reg. Angl. ann. 1213. apud Rymer. tom. 1. pag. 54. edit. 2 :
Veniam ad ipsum in Anglia cum toto Posse meo, quatenus potero, etc.
Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 37 :
Alioquin dictus Rex Petrus cum suo Posse iret contra ipsum Regem Carolum et exercitum ejus ad debellandum eosdem.
Vide Potentatus 3.
[]« 3 posse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 429c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSSE3
3. POSSE, Dominium, districtus, territorium. Charta Henrici Comitis Trecens. ann. 1165. in Chartul. Meld. :
Cum Pruvinensi et Trecensi moneta eadem lege et eodem pondere per Comitatum Pruvinensem et Trecensem et in toto Posse meo ut currat et omnino sine cambio accipiatur, faciam. Si quis autem in Posse meo bonam vel falsam eam fecerit, etc.
Charta Philippi III. Reg. Franc. ann. 1277. tom. 4. Ordinat. pag. 671 :
Si quis autem de mercatoribus predictis, aut de familiis eorumdem, crimen quod mortis penam exigat, commiserit in Posse nostro, etc.
Caffari Annal. Genuens. ad ann. 1161. apud Murator. tom. 6. col. 277 :
Ut per ommes terras Moadinorum et Posse ipsorum secure Januenses cum omnibus rebus suis mari et terra debeant ire.
Occurrit rursum in Annal. iisdem Bartholomæi Scribæ ibid. col. 460. et alibi passim. Vide in Potestas.
P. Carpentier, 1766.
Pouoir, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1427. ex Reg. 174. Chartoph. reg. ch. 83 :
Le suppliant vint demourer ou Pouoir de Demencourt, ès faubours d'Arras, en l'ostel de Gillot Lievant.
[]« 4 posse » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 429c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSSE4
4. POSSE, Procuratio, auctoritas, vulgo Pouvoir. Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 45 :
Posse seu procuratio data per Ludovicum comitem Flandriæ Philippo duci Burgundiæ, etc.
Ibid. fol. 119 :
Processus verbalis dom. de Craon archiepiscopi ducisque Remensis ac paris Franciæ et dom. Johannis le Maingre dom. Bouciquault,... in quo sunt incorporata duo Posse sive commissiones regis Karoli V. tunc regnantis, per quem rex præfatus dabat potestatem dicto archiepiscopo et Bouciquault tractandi treugas, abstinentiam guerræ, pacem et concordiam inter Johannam ducissam Britanniæ... et Johannem comitem Montisfortis.