« »
 
[]« Possessio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 429c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSSESSIO
POSSESSIO, Prædium quod quis possidet. Vide Festum. Lex Salica tit. 36. § 4 :
Si quis per malum ingenium in curtem alterius, vel in casam, vel ubicumque miserit aliquid, quod furatum est, nesciente domino cujus Possessio est, etc.
Lex Longob. lib. 2. tit. 43. § 1. Carol. M. 27. :
Si autem ad quartam (vicem) venire contempserit, Possessio ejus in bannum mittatur.
Capit. Caroli Mag. lib. 5. cap. 169. 321. :
Qui in vicis vel Possessionibus Chorepiscopi nominantur, etc.
Gregorius Turon. de Miracul. S. Martini cap. 23 :
Erant enim ingenui, et Possessionem [] propriam possident.
Occurrit non semel apud Agrimensores. Vide Gloss. Rigaltii, et Notas Bignonii ad Leg. Salic.
Possessionatus, Habens bona solo. Occurrit in Charta Ricardi II. Regis Angliæ apud Willel. Thorn pag. 2159. et in Decreto Sigismundi Reg. Hung. ann. 1435.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Uladisl. Jagel. ann. 1433. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 93 :
Spondemus quod nullum terrigenam Possessionatum pro aliquo excessu seu culpa capiemus seu capi mandabimus.
Vide supra Impossessionatus, et Haltaus. Glossar. German. voce Inman, col. 1022.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interdum nude pro eo qui in alicujus rei possessione est. Sic Sacerdotes possessionati dicuntur qui aliquod beneficium possident. Litteræ Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1403 :
Statum et Possessionem omnium et singulorum qui de aliquibus beneficiis ecclesiasticis, tam dignitatibus, quam aliis beneficiis ecclesiasticis quibuscumque, Possessionati existunt.
Laur. Byzinius in Orig. belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 210 :
Immaculati, hoc est, sacerdotes qui non sunt Possessionati, et ab omni pulvere cupiditatis excussi.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Possessionati Monachi, nostris Moines rentés, Dotati, quibus attributæ sunt possessiones. Acta ad Concil. Basil. spectantia apud Marten. tom. 8. Ampliss. Collect. col. 250 :
Omnes religiones tam monachorum Possessionatorum, quam Fratrum mendicantium, sunt reprobatæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Possessio Episcopi, Illius districtus, diœcesis. Capit. lib. 7. c. 74 :
Ut unusquisque Episcopus..... providentiam gerat omnis Possessionis quæ sub ejus est potestate.
Vide Posse 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Possessio Tædialis. Vide Tedialis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Possessio, perperam pro Processio, in Instrum. ann. 1192. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Possessive Habere, Possidere jure Proprietario. Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 116 :
Hos ergo redditus sic distinctos cum omni juris plenitudine, quo ritu proprietario ipsos hactenus habui Possessive, per legitimæ venditionis traductionem.... tradidi.
Vide Potestative.