« Posticium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 433c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTICIUM
POSTICIUM, in Gloss. Græc. Παραθύρα, παραθύριον. Eædem :
Posticia,
al. Postica,
παραθύρα ϰατόπιν τοῦ οἴϰου. Vide Furlanett. in Append. Lexic. Forcellin. in hac
voce. Glossæ antiquæ MSS. :
Posticium, latens ostium, quod remotum est a publico.Glossæ Biblicæ MSS. :
Porticum, posternam, posticium, i. fodorus.Maxime vero in Monasteriis hæc vox usurpatur pro portula, per quam inducuntur quæ ad victum Monachorum vel Sanctimonialium, resque alias, necessaria sunt, ut in Regula S. Aureliani cap. 12. Regula S. Cæsarii ad Virgines cap. 28 :
Ad cellarium, et ad Posticium, vel lanipendium tales a seniore eligantur, non quæ voluntates aliquarum, sed necessitates omnium cum timore Dei considerent.Fortunatus in Vita S. Radegundis cap. 24 :
Nulla Monacharum, nisi ipsa, de Posticio, quantum ligno opus erat, sola ferebat in sarcina.
Posticiaria, Quæ curam Posticii habet, quæ Posticio præposita est, in
Sanctimonialium Monasteriis, in eadem Regula S. Cæsarii cap. 23. 28. 30. 40. Occurrit
etiam apud Baudoviniam in Vita S. Radegundis cap. 8.
Posticum, Latens ingressus, Joanni de Janua. S. Isidorus in Regula cap. 1 :
Monasterii autem munitio tantum januam extrinsecus habeat, unumque Posticum, per quem eatur ad hortum.Radbodus Traject. Episc. in S. Amalberga sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 242 :
Puer familiaris repente per Posticum irruit, etc.Vetus Poeta MS. in Bibl. Coislin. :
Vide Postis 2. :Par un Postis tot coiementDroit à l'ostel Guillaume vait.
Au Postis vint, prent le desveroillier.
Posticia, Eadem notione. Charta donationis factæ Ecclesiæ Cornutianensi, edita a Suaresio :
Item vela linea pura tria, ante consistorium velum lineum purum 1. in pronao velum lineum purum 1. et intra basilicam pro Posticia vela linea rosulata 6.Ita enim lego pro porticia.
P. , 1766.
◊ Peusticet, eodem
sensu, in Poem. Rob. Diaboli MS. : Infra :Un maillet a à la porte,Qui petit est, n'est mie forte ;Trois colz et nient plus y ferras,Au Peusticet puis te serras.
Poesthieh, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1372. ex Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 322 :Le maillet troeve au Peusticet,Si feri trois colz au guicet.
La meschine dudit Fauquet clost la porte ou Poesthieh de la maison.