« »
 
[]« Postillæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 434a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTILLAE
POSTILLÆ, Notæ. Sic autem maxime dicuntur notæ marginales et perpetuæ in sacra Biblia, quæ secundum verba currunt, quasi post illa verba, quod hæc subinde efferrent Magistri, qui ejusmodi notas suis discipulis dictabant : nisi nomen mutuatæ fuerint a voce Posta, quæ paginam denotat, uti supra observatum. Nicolaus Trivettus in Chron. ann. 1228. de Stephano Archiep. Cantuariensi :
Hic super Bibliam Postillas fecit, et eam per capitula, quibus nunc utuntur moderni, distinxit.
Idem ann. 1238. de Alexandro Cestrensi Episcopo :
Super Psalterium Postillas scripsit.
Eadem tradit de Roberto Bacum Dominicano sub ann. 1240. Titulus Homiliarii Pauli Diaconi, in Analectis viri eruditissimi Joannis Mabillonii tom. 1. pag. 27 :
Opus præclarum omnium homeliarum et Postillarum venerabilium ac egregiorum Doctorum, Gregorii, Augustini, etc.
Vita Joannis XXII. PP. :
Condemnavit in Consistorio quodam pestiferam Postillam fratris Petri Joannis de Serinhano continentem dogma pestiferum, etc.
Occurrit præterea inter Instr. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 180. et apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 286.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Postillatio, Opus Postillarum. Lyrani Postillatio, apud Cyprian. in Catal. Cod. MSS. Bibl. Goth. edit. 1714. pag. 4.
Postillare, Postillas scribere. Epitaphium Nicolai de Lyra in aula Capitularia Cœnobii Franciscan. Paris. :
Hic jacet Fr. Nicolaus de Lyra sacræ Theologiæ venerabilis Doctor, cujus vita et doctrinæ fama diffusa est per diversa mundi climata. Postillavit enim Biblia ad litteram, a principio usque ad finem, etc. Obiit an. D. 1340.
Vita Benedicti XII. PP. pag. 62. de eodem Lyrano :
Qui totam[] Bibliam profundissime et subtilissime Postillavit.
Nicol. Trivettus ann. 1243. de Hugone de Vienna Cardinali :
Hic doctrina sana et perlucida totam Bibliam Postillavit.
Knyghton de Hugone Cardinali Dominicano :
Totam Bibliam Postillavit
. Hinc vox practicis nostris familiaris, Apostiller, scriptum notulis dilucidare, illustrare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Postillarium, Liber continens postillas. Obituar. MS. Sorbonæ :
Dedit Postillarium de Lira super totam Bibliam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Postillator, Qui postillas scribit. Brevis Hist. Ordinis Prædicat. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 355 :
Hic (Innocentius IV.) primo anno sui pontificatus fecit primum Cardinalem Ordinis fratrum Prædicatorum fr. Hugonem de S. Theodorico Provincialem Franciæ, qui fuit primus Postillator totius Bibliæ, et eam tam excellenter Postillavit, quod hucusque parem non habuit.