« »
 
[]« Postulare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 435a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTULARE
POSTULARE, Causas agere. Formulæ vett. promot. Episcop. tom. 2. Capitul. col. 598 :
Si quis fidelis militaverit, si [] quis fidelis causas egerit, hoc est, Postulaverit, si quis fidelis administraverit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Postulare alicui, quomodo Gallice dicimus Postuler à quelqu'un. Consuetud. Fontanell. MSS. :
Habitum religionis domno Abbati Postulare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Postulari significatione activa usurpatur in Litteris ann. 1004. apud Valesium in Notitia Gall. pag. 331. col. 2 :
Cernens ergo Præsul humilitatem illorum, fecit eis sicut fuerant Postulati.
Postulari dicitur, qui communi Cleri et populi decreto ad Episcopatum eligitur, apud Gregorium M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 51. 52. 89. lib. 11. Epist. 14. lib. 12. Epist. 6.
Maxime vero postulari dicebantur, qui ex aliena parochia erant, cum id non liceret, nisi ex cessione, ut loquitur idem Gregorius lib. 4. Epist. 19. id est licentia sui Episcopi. Is enim invaluerat Ecclesiæ mos, ut Episcopi ex alienis Ecclesiis non assumerentur, ut est in Decretali Cælestini PP. cap. 18. et apud Nicolaum PP. Epist. 54. Ex quibus Joannes VIII. PP. pro Ecclesia Eduensi in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Decernimus et regulariter ordinamus, ut deinceps nemo Regum vel aliqua persona vobis superponere vel ordinare, aut successoribus vestris præsumat, nisi ex filiis ipsius Ecclesiæ, secundum scripta Canonum, quem Clerus elegerit, et populus proclamaverit, si in ea dignus reperiri potuit. Quod si in ea, quod forte accidere non credimus, inventus non fuerit, unanimi eorum consilio tam cleri quam populi de aliis dignissimus expetatur.
Hinc
Postulatio definitur unanimis petitio, per quam is qui secundum Canones vel ad Clerum, vel ad dignitatem Ecclesiasticam, etiam regularem, assumi non potest, ex dispensatione tamen et gratia, causa cognita, a superiori admittitur. Cum autem Postulatio adversetur juri communi, ideo concordi omnium calculo fieri debet cap. 3. et 4. de postul. prælat. extr. adeo ut si concurrat postulalio cum electione, duplo major debeat esse postulantium, cap. bonæ, eod. In eo tamen differunt, quod postulatio ex mera liberalitate superioris pendeat, cap. 5.
cod. Postulationem enim plus gratia quam jus requirit admitti
, inquit Honorius III.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Postulari etiam dicitur, qui ad aliquam dignitatem ecclesiasticam aut regularem electus, patrono admittendus proponitur. Intrument. ann. 1261. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 257 :
Frater Johannes supprior Berncester a canonicis de Chetwood, petita prius licentia a dom. Rege patrono suo eligendi et obtenta, in Priorem de Chetwood Postulatur.
P. Carpentier, 1766.
Postulare Feudum, Illius investituram a domino feudali petere. Vide supra in Feudum patrimoniale.
Postulatio, apud Gromaticos. Vide Glossar. Rigaltii.