« »
 
[]« 1 potentatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTENTATUS1
1. POTENTATUS. Papias : Potentia est sua cujusque solius : Potentatus autem, auctoritas judicialis in civitate. Idem : Potentatus, æterna, perpetuitas, dominationis opus prævalidum : Potentia vero una potestas. Gloss. Græc. Lat. : Δυναστία, potentia, hic Potentatus. Alibi :
Δύναμις, tenor, vigor, vis, virtus, potentia, valentia, potentatus.
Vox Livio lib. 20. Cæsari lib. 1. de bello Gall. Arnobio lib. 1. et aliis nota. Occurrit etiam in Psalm. 19. 89. Eccles. 10. apud Anastasium in Hist. Eccles. pag. 13. 74. Joan. Sarisberiensem Epist. 5. 6. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potentatus Juris, in Litteris Rudigeri Episcopi Patav. ann. 1245. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 231 :
Quævis possessio per sui usus perceptionem et temporis diuturnitatem quiete adducta in omni re Potentatum juris et triumphum justitiæ perpenditur obtinere.