![[]](img/image.png)
POTHERE, Possessio, pro Podere. Vide in hac voce. Charta ann. 1193. apud Murator.
delle Antic. Estensi pag. 360 :
Conquerebantur de suprascripto Marchione Obizone, dicendo, quod ipse Marchio retinebat eis Pothere et hereditatem sui patris Marchionis Alberti injuste ; et petebant, ut ipse Marchio dimitteret eis totum illud Pothere, et illam partem Potheris, quæ fuit prefati Marchionis Alberti sui patris.