« Præcentor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 450b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECENTOR
PRÆCENTOR,
Qui vocem præmittit in cantu, Isidoro lib. 7. Orig. cap. 11.
Precentres, devant chantre, qui commance le chant, principal chantre, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Précenteur, in Eccl. Lugdun. Primus Cantorum in Ecclesia, qui Cantoribus præest : dignitas Ecclesiastica in Cathedralibus, vulgo Préchantre. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 17 :
Præcentor, qui cantantes voce et manu incitat, est servus, qui boves stimulo minans dulci voce bobus jubilat.Idem cap. 74 :
Præcentores, qui chorum utrinque regunt, sunt duces, qui agmina ad pugnam instruunt. Præcentor Palatii,id est Capellæ Regiæ, apud Hincmarum Remensem in Epist. ad Carolum Mag. de Vita S. Dionysii, apud Mabillonium : ubi quidam Codices MSS. Præceptor præferunt. Præcentor, Apuleio de Mundo, est qui cantum moderatur :
Quod est in triremi gubernator, in curru rector, Præcentor in choris, lex in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo Deus.
P. , 1766.
◊ Princhantre, in
Charta ann. 1469. ex Chartul. 21. Corb. fol. 132. v°. Vénérable personne maistre Nicole de Conty, docteur en décret, Princhantre et chanoine d'Amiens.
P. , 1766.
Præcentoriatus, Præcentoris officium et dignitas. Bulla secularisat. eccl. Magalon. ann. 1536.
inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 390 : Unus Præcentoriatus pro uno præcentore ad nutum amovibili.
P. , 1766.
Præcentorissa, in monasteriis sanctimonialium, ex Charta ann. 1420. in Tabul. S. Vict. Massil.Præcentor, seu Armarius, in Monasteriis idem munus obit, quod Præcentor in Ecclesiis
Cathedralibus. De hoc officio multa habet Udalricus lib. 3. Consuetud.
Cluniac. cap. 10. Adde Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 299.
Præcentor Tabularum, Officium Monasticum, qui tabulis officialibus præerat. Ingulphus :
Præcentori tabularum ac ejus assignationibus in Choro tam Abbas et Prior, quam tota cætera Congregatio humiliter obediat.Vide Tabula 5.
Præcentria, in Monasteriis Sanctimonialium. Vide Statuta Ordinis de Sempringham pag. 767.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præcentrix, Eodem sensu, in Sententia arbitrali ann. 1221. inter Archiep. Arelat.
Capitulumque ejus et Monasterium S. Cæsarii ex Schedis Præs. :
Juraverunt S. celeraria, et Florentia sacristana, et Berengaria Præcentrix in animas ipsius abbatissæ et conventus.
Præcentoria, Dignitas Præcentoris, apud Arnulphum Lexoviensem in Epist. pag. 50. et in Charta ann. 1332. in Tabul.
Gellon. Eadem
Præcentura dicitur apud Hugonem Flaviniacensem pag. 261. Charta Evrardi Ambianens. Episcopi
ann. 1218. qua Præcentoriam erigit in sua Ecclesia :
Sic autem distincta sunt dictorum personatuumDe officio Præcentoris agunt præterea Statuta Ecclesiæ Leichefeldensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 241.(Cantoriæ et Præcentoriæ)officia. Præcentor proximum stallum post Decanum, Cantor proximum stallum post Præcentorem habebunt. Præcentor in superiori stallo Canonicos installabit, Cantor in inferiori. Uterque dabit regimen duarum Scholarum cantus. Jurisdictio puerorum communis erit utrique : communi consilio recipient in Choro pueros : uterque poterit ejicere delinquentem ; ejectus ab uno, non introducetur ab alio, nisi ejicientis satisfecerit arbitrio. Præcentor audiet a pueris id, quod debent cantare. Cantor etiam pro excessibus suis verberabit. Præcentor et Cantor simul regent Chorum in Nativitate Domini, in Epiphania, in Pascha, in Ascensione, in Pentecoste, etc. In aliis duplicibus Cantor cum uno de Canonicis reget chorum in ordinibus, in consecratione Chrismatis, in benedictionibus Abbatum. Præcentor chorum reget in Synodo ; prima dies est Præcentoris, secunda Cantoris. Præcentor officium anni prænuntiabit, et in iis omnibus, si alter absens fuerit, ille qui præsens erit supplebit defectum. Cantoris erit scribere tabulam Cantorum, etc.