![[]](img/image.png)
PRÆCEPTALIS Pagina, Diploma regium, idem quod infra Præceptum. Charta Henrici II. Imper.
ann. 1008. inter Instr. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 149 :
apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 190.
Per hanc nostram Præceptalem paginam concedimus atque largimur, etc. Præceptalis sanctio,in Charta Caroli M. apud Torrig. de Crypt. Vatican. edit. 2. pag. 508. Præceptalis ordo, in Privil. Rodulphi Reg. Fr. ann. 925. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 280. Præceptalis auctoritas, in Charta Henrici Imper. ann. 1041. apud Calmet. inter Probat. tom. 1. Hist. Lotharing. col. 417. Præceptaria authoritas, eadem notione, in Charta Ugonis et Lotharii Reg. Ital. ann. 932. apud Eccardum in Orig. famil. Habsburgo-Austr. pag. 151. Præceptalis situlus, in Charta ann. 1014.
![[]](img/image.png)