« »
 
[]« Præceptor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 451a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECEPTOR
PRÆCEPTOR, Dominus, Princeps, supremus Magistratus. Willelmus Tyrius lib. 20. cap. 31. de Assassinis :
Magistrum solent sibi præficere, et eligere Præceptorem, quem.... Senem vocant.
Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 93 :
Assasini et eorum Præceptor Vetulus de Montanis.
Adde Jacobum de Vitriaco lib. 3. pag. 1142.
Præceptores Palatii, qui alias. Comites Palatii. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 31 :
Quemadmodum sunt in palatiis Præceptores, vel Comites Palatii, qui secularium causas ventilant, etc.
Exstat ejusdem Walafridi Carmen Ad Thomam Præceptorem Palatii, tom. 6. antiq. Lection. Canisii pag. 630. Vita S. Aldrici Episcopi Cenomanensis cap. 9. apud eruditum Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti :
Super quibus jocundatus Imperator Augustus, eum Præceptorem Palatinum instituit, ut vita Imperialis Aulæ, et majora negotia suæ discretionis arbitrio definirentur.
Vide Præcentor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quo postremo loco Præceptorem Mabillonius in terpretatur Cancellarium, seu conditorem regiorum diplomatum, quæ pleraque Præcepta, ut infra dicetur, vocabant. Sane Aldricus Pippini Aquitaniæ Regis Cancellarius fuit, ut invenitur in binis litteris quas Labbeus refert in Miscellaneis curiosis. Posset et Præceptor hic intelligi Præfectus scholis palatii ; sed utrum Aldricus hanc obtinuerit dignitatem alibi non legitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præceptores appellati videntur Abbates, in Charta Fulquini ann. 950. apud Miræum tom. 1. pag. 141 :
Ea vero ratione, ut Præceptores prædicti monasterii (Gemblacensis) ab hac die hoc habeant, teneant atque possideant, vel quidquid inde facere voluerint, liberam ac firmissimam, Christo propitio, in omnibus habeant potestatem.
Hæc quippe in solos Abbates convenire opinor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Monasteria quæ Abbatis Cluniacensis jurisdictioni subjiciebantur, Cluniacum monasterium dicebantur habere Præceptorem et Vicarium. Charta ann. 948. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 296 :
Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo Præceptorem et vicarium, quatenus ab hac die et deinceps domnus Aymardus abbas, qui prædicti cœnobii gubernacula pro moderamine [] nunc Deo annuente administrat, cunctique successores ejus easdem res omnibus diebus regant, ordinent, atque ut sibi placuerit in servitio Dei omnipotentis disponant.
Eadem habentur in Charta ann. 1065. ibid. col. 297.
Præceptores, dicti apud Hierosolymitanos et Templarios Milites, domorum, quas in provinciis possidebant, Procuratores, quos vulgo Commandeurs dicimus. Jacobus de Vitriaco in Histor. Hierosol. cap. 65 :
Pari modo summo et principali Magistro Hospitalis S. Joannis, Procuratores domorum, quos Præceptores nominant, certam pecuniæ summam singulis annis transmittunt.
Adde Litteras Philippi Aug. Reg. Franc. tom. 3. Ordinat. pag. 260.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed non idem fuit hac in re totius Ordinis usus : Præceptores enim alicubi a Procuratoribus, Gallice Commandeurs, distinctos iisque superiores fuisse certo efficitur ex Tabular. Prioratus S. Joan. Tolos. ejusd. Ordin. :
Cum questio verteretur inter dominum Bertrandum de Opiniano militem ex parte una, et dominum Raimundum de Libra Præceptorem hospitalis S. Johannis de Ulmis ex altera.
In eadem Charta :
Cunctis sit notum hoc audientibus, quod lis et controversia verteretur inter fratrem Guillelmum Commendatorem hospitalis S. Johannis de Ulmis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et quidem eo potissimum nomine nuncupati apud Templarios Magni Priores cujusque Provinciæ, penes quos summa erat in eorum Provincia Potestas. Charta ann. 1183. ex Archivis Prioratus S. Ægidii Arelat. :
Et ego Bernardus Catalanus Præceptor domus Templi, etc.
Charta ann. 1265. in Tabul. Latiniac. :
Frater Almaricus Præceptor domorum militiæ Templi in Francia, salutem in Domino, etc.
Testam. Gaufridi ann. 1252. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 399 :
Constituo etiam fratrem Guidonem de Bona Carmierna Præceptorem militiæ Templi in Aquitania executorem testamenti mei.
Epist. Ludovici Roman. Reg. ann. 1326. in Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 95 :
Ad illustrem Fridericum Regem Siciliæ amicum nostrum, generosum virum fratrem Albertum de Avaretburch, Ordinis S. Johannis Jerosolymitani per Alamanniam Præceptorem.... destinavimus.
Chron. Trivetti ann. 1298. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 700 :
In principio autem prælii Præceptor militiæ Templi in Anglia, et socius ejus qui erat Præceptor Scotiæ.... sunt perempti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque vero hæc vox Templariorum propria fuit : occurrit enim alibi eodem sensu, scilicet pro quovis administratore seu procuratore rei alterius. Charta ann. 1305. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 162 :
Bona temporalia ejusdem monasterii et exteriora regantur per dictum Præceptorem ab Episcopo et Capitulo supradictis instituendum et destituendum pro suo libito voluntatis : qui Præceptor sororibus de victu et vestitu, et aliis necessariis et servitoribus ejusdem monasterii et hospitalis eisdem Episcopo et Capitulo rationem reddat, quando et quoties per ipsos fuerit requisitus.
Sed et apud sæculares eodem intellectu usurpatur Præceptor, ut videre est in voce Manaderius.
Præceptoriæ, Prædia Præceptoribus assignata ; Commanderies. Vide tom. 2. Monast. Anglic. pag. 546. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Formul. Instr. Ms. fol. 38 :
Ipsasque bajulas, Præceptorias, commendatorias et domus dicti prioratus ac membra ac [] grangias earumdem religioso in Christo nobis carissimo fratri Fulconi de Villareto dictæ domus (Hospitalis S. Joan. Hierosol.) priori dicti prioratus Capuæ damus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Has vero præceptorias inter beneficia proprie non censeri scribit auctor Compendiosæ Expositionis beneficiorum fol. 7.
cum a Papa legatove ejus et alio Ordinario non conferantur, nec obnoxiæ sint nominationibus, mandatisque apostolicis.
Charta ann. 1373. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 486 :
Considerantes quod domus et Præceptoria Parisiensis nova est plantatio,.... præfatam domum et Præceptoriam S. Antonii Parisiensis... Præceptoriæ et bailliviæ Flandriæ univimus. Præceptorat de Montmorillon,
apud Catherinot. Patronag. Bituric. Vide Præcepta.