« »
 
[]« 1 præcincta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 452b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECINCTA1
1. PRÆCINCTA, Præcinctum, Ambitus, fines ac limites, intra quos locus quispiam præcingitur, concluditur. Vita S. Frontonii in Vitis Patrum n. 8 :
Et abierunt per viam juxta Præcinctum montis, euntes soli.
Ubi quædam editiones habent præcinctorium. Charta Vindiciani Episcopi Cameracensis apud Miræum in Diplomat. Belg. lib. 1. cap. 5 :
Non aliquis præsumat in his, quæ diximus, aut in villis inibi pertinentibus Præcinctam habentibus, inferre aliquam molestiam, etc.
Charta Henrici Imper. ann. 1101. in Hist. Lobiensi lib. 9. pag. [] 400 :
Ambitum quoque Monasterii, quem Præcinctum vocant, sicut ab eodem Imperatore Ottone determinatus est, nos quoque concedimus, ut sint undique termini, rivulus videlicet, etc.
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1065. ex Tabulario S. Petri Hasnoniensis :
Supplicaverunt, ut Præcinctum parochiæ totius villæ Hasnoniensis.... ab omni exactione absolutum firmaremus.
Charta Guidonis Comit. Flandr. ann. 1257. in Tabul. S. Barthol. Betun. :
Habent infra Præcinctum territorii, dominii ac feodi nostri, etc.
Vide Procinctus 2.